AD tertium dicendum, quòd actio contumeliam inferentis non potest fieri, vt non fuerit. Potest tamen fieri, vt eius effectus, scilicet diminutio dignitatis personæ in opinione hominum, reparetur per exhibitionem reuerentiæ.