Ad vltimum argumentum respondetur, ex dictis in explicatione secundæ & quartæ conclusionis. ¶ Poterat disputari in præsenti de restitutione quam tenentur facere hæredes infamatoris. Et rursus quibus hæredibus hominis infamati sit facienda restitutio. Sed tamen hæc difficultas per omnia definienda est & determinanda, sicut supra determinauimus de hæredibus hominis qui læsit in bonis corporis alterum, & de hæredibus eius qui læsus est.