Aduertendum est igitur, quatuor esse genera bonorum de quibus possumus inquirere an restitutio habeat locum in illis, & quomodo sit facienda. Primò quidem sunt bona spiritualia, vt gratia Dei & virtutes: sunt etiam bona naturalia corporis & animæ. Sunt etiam bona extrinseca. v. g. bonæ fortunæ, vt fama & honor. Sunt deniq; officia & beneficia publica, tam in seculari republica, quàm in Ecclesiastica. De his omnibus latè disputandum est.