DVbitatur primò circa conclusionem articuli, an sit vera. Arguitur primò pro parte negatiua. Qui retinet rem alienam domino irrationabiliter inuito, non peccat: sed quicunque dominus est irrationabiliter inuitus, si nolit rem suam detineri ab altero qui illam accepit, ergo alter non tenetur restituere. Probatur minor. Quia vnusquisque ordine charitatis, tenetur magis diligere bonum spirituale proximi, quam bona temporalia, ergo ex eodem ordine obligatur, vt sit voluntarius quòd alter retineat bona sua temporalia ne mortaliter peccet.