Ad tertium respondetur, quòd quanuis solus Deus sit causa efficiens gratiæ & virtutum infusarum, tamen huiusmodi pretiosas qualitates ponit in nostro libero arbitrio, & facit nos dominos donorum suorum, ita vt dum illa per peccatum amittimus non peccemus contra iustitiam, & ex consequenti, neque ille cuius persuasione peccatur, tenebitur ad restitutionem. Secus autem res habet circa vitam temporalem, cuius Deus voluit esse specialis Dominus: ita vt ego ipse contra iustitiam peccem si me occido, vel occidi sine causa permitto. Habemus igitur ex dictis, quòd nulla ratione læsio in bonis spiritualibus per se loquendo obligat ad restitutionem, ac propterea Diuus Thomas nullam mentionem fecit de læsione in spiritualibus: dum in hoc articulo intendebat explicare omnem materiam subiectam restitutioni.