Primò arguitur pro parte affirmatiua. Quia Exodi 24. dicitur, "Si quis percusserit seruum, & luscum eum fecerit, dimittet eum liberum pro oculo quem eruit." Et ibidem dicit, "Si quis percusserit mulierem pręgnantem, & aborsum fecerit, subiacebit damno quod maritus postulauerit, & arbitri iudicauerint," ergo. Et confirmatur ex doctrina communi plurimorum Doctorum. Imo & Diui Thomæ in solutione ad primum, vbi ait, quòd quādo id quod ablatum est, non est restituibile, debet fieri compensatio quatenus possibilis est, putà cum aliquis alicui abstulit membrum aliquod, debet ei recompensare vel in pecunia vel in aliquo honore, considerata conditione vtriusque personæ secundùm arbitrium boni viri. ¶ Secundò arguitur, ex more Reipublicæ etiam Christianæ. Etenim qui læsus est in bonis corporeis, vel etiam filius & consanguineus illius, vel hæres, pactum sæpe facit cum læsore de aliqua pecunia recipienda pro læsione, quod quidem pactum nemo condemnat: sed omnes iustum arbitrantur: ergo restitutio in alio genere bonorum debet fieri. Probatur consequentia, quoniam aliâs, ipse qui læsus est, non posset iustè accipere pecuniam pro læsione.