Tertia conclusio. Si quis alterum prouocauerit ad pugnam, & ipse prouocatus descendit ad certamen solùm ex eo quòd aliter non potest effugere infamiam, tunc prouocans tenetur ad restitutionem, si prouocatum percusserit: ipse autem prouocatus, si alterum percusserit, non tenetur ad restitutionem. Probatur prima pars, quia prouocator ipse iniuriam facit alteri, & quasi violentiam, ex qua postea sequitur damnum, ergo qui fecit iniuriā prouocans, tenebitur tale damnum restituere. Secunda vero pars probatur, quia prouocans voluntariè cedit iuri suo, ergo nulla est illi facienda restitutio, quia ipse vltro voluit se exponere tali periculo.