PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Necessarium est ad salutem necessitate præcepti vt qui iniustè retinet alienum restituat illud quomodolibet peruenerit ad manus eius. Ista conclusio videtur vniuersalior quam conclusio Diui Thomae sed in substantia eadem est cum illa. Pro cuius intelligentia notandum est quòd ex duplici titulo potest oriri obligatio restituendi. Alter titulus est acceptio rei alienæ, siue iusta, siue iniusta: sicut contingit in mutuo vel in furto siue res illa possideatur ab eo qui accepit, siue non possideatur. Intelligimus ergo nomine acceptionis quamlibet actionem, propter quam minus habet alter in bonis suis, quam ius illius postulabat. Vt abscisio brachij, combustio domus. Et isto modo dicitur in præsenti acceptio rei alienæ. Alter titulus est ipsamet res aliena, siue ille qui possidet acceperit illam à vero domino, siue acceptam ab alio retineat, vel ex donatione vel ex venditione vel ex inuentione. Contingit autem aliquando vt vterque titulus conueniat: & teneatur aliquis ex utroque capite restituere.