Tertia conclusio. Si quis sit nimiùm molestus extraordinarijs diligentijs solicitans virginem adhuc repugnantem: & illa tandem victa non dolo aut fraude succumbat: tenetur ad restitutionem & virgini & patri vtriusque damni in honore & in bonis temporalibus. Ratio huius assignatur à viris prudentibus: quoniam respectu fœminæ, huiusmodi solicitationes reputantur pro violentia. Vnde meritò in tali casu obligatur ad restitutionem huiusmodi stuprator. Et confirmatur. Nam si quis ex industria adhiberet aliqua media quibus ipsa virgo excitaretur ad passiones vehementes luxuriæ: vt illa consentiret in stuprum faciliùs, procul dubio videtur teneri ad restitutionem damni: quia quanuis illæ passiones augeant voluntarium, tamen diminuunt liberum. Et cùm hæc diminutio proueniat ab extrinseco qui fraudulenter excitat illas passiones, non est quare non obligemus illum ad restitutionem, ergo similiter tenebitur restituere qui extraordinarijs solicitationibus attraxit virginem ad stuprum. Quænam autem sint istæ extraordinariæ solicitationes, relinquimus arbitrio boni viri. Neque enim arbitror dona etiam maxima, quæ voluntariè accipiuntur à virgine inter huiusmodi extraordinarias solicitationes esse numeranda. Ratio est. Quoniam ipsa virgo ex cupiditate accipit, & non censetur violentiam pati, sed potius ipsa voluntariè aperit viam ad stuprum admittendum. Quidam tamen viri docti & prudentes in fauorem mulierum, iudicant inter huiusmodi extraordinarias diligentias & solicitationes, preces affectuosas & importunas, crebra suspiria, & amatoria carmina frequenter decantata, & alia similia. Alijs tamen metaphysicè considerantibus rem istam omnia hæc media videntur multùm extrinseca, vt virgo dicatur violentiam pati. Et ratio est, quia hæc omnia voluntariè audit & paulatim afficitur ad libidinem, & tandem admittit voluntariè stuprum.