Ex dictis sequitur, quomodo possit accipi iudicium ad definiendum, an teneatur quis restituere mulieri iam antea corruptæ. Etenim quando non est facienda restitutio virgini, multò minus mulieri quæ inuenitur corrupta. Si autem per vim accesserit vir ad mulierem corruptam, tenebitur ad omnia damna quæ consequuntur ex illo accessu, tam in honore quàm in bonis etiam temporalibus. Item si vir habens infirmitatem contagiosam, accesserit ad mulierem ignorantem illam infirmitatem, etiam volentem copulam illam fornicariam, tenetur soluere & restituere: si illam infecerit, expensas, scilicet, curationis, & alia damna emergentia, & lucra cessantia: nisi fortè fuerit mulier omnibus exposita venientibus ad illam. Tunc enim ipsa se exponit voluntariè tali periculo. Sed nihilominus si illa interrogauerit virum, an ipse habeat infirmitatem contagiosam, tenebitur restituere si illam deceperit. Quòd si mulier corrupta conceperit ex viro, etiam si ipsa voluntarie consenserit in fornicatione, tenebitur vir procurare fœtum ipsum, & nutrire & alere filium: non quidem ex obligatione iustitiæ commutatiuæ, sed ex iure & pietate naturali in ordine ad filium. Si autem inuitam vel per fraudem & dolum imprægnauerit illam, tenebitur ex iustitia commutatiua respectu mulieris: quoniam consideratur ipsa conceptio & partus & nutritio prolis tanquam damnum consequens actionem iniuriosam.