Secunda conclusio. Qui per falsitatem & iniquitatem abstulit famam proximo, tenetur illam restituere dicendo se mentitũ esse ex passione vel odio. Probatur conclusio, quia ille tenetur restituere famam, vt dictum est in prima conclusione, sed iste modus commodissimus est & æqualis secundum iustitiam. Ergo tenetur illo modo restituere. Quemadmodum si quis fuit causa, vt proximus amitteret centum ducatos, tenetur ipsos à seipso auferre & reddere illi. Ergo non minus tenetur qui iniquè infamauit & per mendacium illo modo restituere, etiam auferendo à seipso famam & reddendo illi. Sed maxima difficultas est quando dicendo veritatem reuelauit aliquis crimen occultum ex quo iniquè infamauit proximum, vnde sit.