COMMENTARIVS. DVbitatur primò circa conclusionem articuli, an sit vera. Arguitur primò pro parte negatiua. Qui retinet rem alienam domino irrationabiliter inuito, non peccat: sed quicunque dominus est irrationabiliter inuitus, si nolit rem suam detineri ab altero qui illam accepit, ergo alter non tenetur restituere. Probatur minor. Quia vnusquisque ordine charitatis, tenetur magis diligere bonum spirituale proximi, quam bona temporalia, ergo ex eodem ordine obligatur, vt sit voluntarius quòd alter retineat bona sua temporalia ne mortaliter peccet. Secundò. Si esset præceptum de restitutione, contineretur in septimo præcepto Decalogi: Non furtum facies, sed non continetur in hoc, ergo. Probatur minor. Quia illud præceptum est negatiuum, & proinde obligat semper & pro semper, sed præceptum restituendi est affirmatiuum, quod non pro semper obligat, sed pro tempore & loco, ergo non continetur in illo septimo præcepto, Non furtum facies. Tertiò. Si esset præceptum restituendi, non solum obligaret restituere res iniustè ablatas, sed etiam omnes res alienas etiam iustè acceptas, Verbi gratia, si quis accepit mutuò rem alienam, vel etiam inuenit illam: at vero Diuus Thomas duntaxat inquit esse de necessitate salutis restituere quod iniustè ablatum est, ergo conclusio non satisfacit plene titulo articuli. Imo adiungit Diuus Thomas quòd si aliquid iustè ablatum sit, inæqualitas erit ei restituere cui ablatum est. Fuerunt Græci quidam, vt refert Guido Carmelita in lib. de hæresibus negantes, restituere esse de necessitate salutis. Erasmus etiam in quatuor primis editionibus super Euangelia, in illud Lucæ, quod superest date eleemosynam, negauit necessitatem restitutionis, sed in editione quinta asseruit illam. Et Castro de hæresibus in verbo, restitutio refert prædictos autores. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Necessarium est ad salutem necessitate præcepti vt qui iniustè retinet alienum restituat illud quomodolibet peruenerit ad manus eius. Ista conclusio videtur vniuersalior quam conclusio Diui Thomae sed in substantia eadem est cum illa. Pro cuius intelligentia notandum est quòd ex duplici titulo potest oriri obligatio restituendi. Alter titulus est acceptio rei alienæ, siue iusta, siue iniusta: sicut contingit in mutuo vel in furto siue res illa possideatur ab eo qui accepit, siue non possideatur. Intelligimus ergo nomine acceptionis quamlibet actionem, propter quam minus habet alter in bonis suis, quam ius illius postulabat. Vt abscisio brachij, combustio domus. Et isto modo dicitur in præsenti acceptio rei alienæ. Alter titulus est ipsamet res aliena, siue ille qui possidet acceperit illam à vero domino, siue acceptam ab alio retineat, vel ex donatione vel ex venditione vel ex inuentione. Contingit autem aliquando vt vterque titulus conueniat: & teneatur aliquis ex utroque capite restituere. Notandum est secundo, quòd acceptio iusta rei alienæ non inducit propriè obligationem restituendi, donec accipiens sit in mora reddendi illam domino. Verbi gratia, Si quis accipiat mutuo, vel in deposito pecuniam ad tempus determinatum, tunc si intra illud tempus legitimum reddit, non dicitur restituere propriè. Et ratio est. Quia restituere ex primæua & Latina significatione, est id quod lapsum erat erigere, vel deprauatum corrigere & in pristinum perditum statum reparare: cum autem à Theologis translatum est vocabulum ad actionem quamdam iustitiæ significandam, noluerunt excludere illam proprietatem significationis. Aliâs omnes actus iustitiæ commutatiuæ dicerentur restitutio. Sed intendunt solummodo significare actionem illam iustitiæ commutatiuæ reparatricem damni, quod ex iniustitia emerserat. Et idcirco non quotiescunque redditur res aliena vero domino dicitur restitutio. Et sic intelligatur Diuus Thomas in hoc articulo. Sed si quis obijciat, quod Diuus Thomas dicit in articulo primo. Et ideo restitutio est actus iustitiæ commutatiuæ, quando scilicet res vnius ab alio habetur, vel per voluntatem eius, sicut in mutuo & deposito, vel contra voluntatem eius, sicut in rapina & furto, ergo cum aliquis reddit mutuum vel depositum, restituit secundum Diuum Thomam etiam si habeat illud per voluntatem domini. Respondetur primò, quòd Diuus Thomas visus est illic explicare genus restitutionis, scilicet æqualitatem iustitiæ commutatiuæ, non autem explicauit in illis verbis differentiam restitutionis, quæ insinuatur in ipsa definitione, cum dicitur iterato statuere. Quod quidem præsupponit læsum esse ius alterius. Respondetur secundo, quòd cum Diuo Thoma dicit, per voluntatem eius sicut in mutuo vel deposito, intelligit à principio mutuationis vel depositionis: postea vero cum habet locum restitutio, iam homo detinet alienum contra voluntatem domini. Notandum est tertio, quòd quando quis iam est in mora soluendi rem, etiam licitè acceptam, statim incipit esse iniustus, & illa detentio est eiusdem rationis cum furto vel rapina. Ita docet D. Tho. infra quæst. 66. art. 3. ad secundum. Vnde quando in definitione furti ponitur acceptio rei alienæ, comprehendit Diuus Thomas retentionem rei alienæ contra voluntatem domini. Ex dictis colligitur quàm formaliter locutus fuerit Diuus Thomas in sua conclusione, solum asserens, esse de necessitate salutis restituere, id quod iniustè ablatum est. Nam reddere id quod iustè ablatum est & iustè retinetur, non est propriè restituere. Et propterea vsi sumus vocabulo retentionis iniustæ vt vniuersaliùs loqueremur. Quam conclusionem censemus esse certam secundum fidem. Patet ad Rom. 13. "Reddite omnibus debita, cui tributum, tributum" &c. Patet etiam ex consensu totius Ecclesiæ & doctorum. Et ex communi regula iuris, non dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum. Quæ quidem intelligitur quando homo potest restituere. Et est Diui Augustini in epistola 54. & regula & intelligentia ipsius. Secunda conclusio. Præceptum de restituendo, est simpliciter & formaliter affirmatiuum, sed importat negatiuum super quod fundatur. Ratio est, ex duplici differentia quam ponunt Theologi inter præcepta affirmatiua & negatiua. Prima est, quod affirmatiua præcipiunt actus virtutum: negatiua vero prohibent actus vitiorum. Secunda differentia est, quòd contra præcepta affirmatiua peccant homines peccatum omissionis, contra negatiua verò peccatum commissionis, scilicet occidendo, &c. At verò præceptum de restituendo præcipit directè actum virtutis iustitiæ commutatiuæ, ergo est affirmatiuum. Quòd autem includat negatiuum supra quod fundatur, patet: quia includit negationem retinendi rem alienam inuito domino, quæ est tota ratio quare obligat præceptum affirmatiuum ad restituendum & exercendum actum virtutis. Ad argumenta quæ proposuimus respondetur ad primum, quòd non est irrationabiliter inuitus, si velit homo restitui sibi rem suam, quando ex malitia alterius retinetur, tunc enim charitas non obligat: vt quis renuntiet iuri suo propter alterius liberam voluntatem qua vult peccare: sed obligat tempore necessitatis. Ad secundum argumentum, iam patet responsio ex his quæ dicebamus in secunda conclusione & interpretatione illius. Præceptum enim restituendi, quanuis sit affirmatiuum, reducitur ad negatiuum tamquam ad principalius præceptum quod est radix & ratio quare illud affirmatiuum obliget sub peccato mortali. Ad tertium, etiam patet ex dictis in confirmatione primæ conclusionis. In solutionibus ad argumenta huius articuli tangit Diuus Thomas omnem materiam restitutioni subiectam & modum restituendi quapropter doctrinam harum solutionum exactius oportet examinare. Aduertendum est igitur, quatuor esse genera bonorum de quibus possumus inquirere an restitutio habeat locum in illis, & quomodo sit facienda. Primò quidem sunt bona spiritualia, vt gratia Dei & virtutes: sunt etiam bona naturalia corporis & animæ. Sunt etiam bona extrinseca. Verbi gratia, bonæ fortunæ, vt fama & honor. Sunt denique officia & beneficia publica, tam in seculari republica, quàm in Ecclesiastica. De his omnibus latè disputandum est. DVbitatur ergo secundo loco. Vtrùm ille qui læsit proximum in spiritualibus bonis, teneatur ei aliquid restituere. Verbi gratia, qui fuit illi causa peccandi, & vt amitteret gratiam & virtutes, vel impediret profectum spiritualem suis persuasionibus. Primò arguitur pro parte affirmatiua. Si quis proximo propinet venenum, tenetur ex iustitia statim quærere illi remedium, ergo multo magis qui persuasionibus suis propinat alteri spirituale venenum. Patet consequentia, quia iste magis nocet proximo, quàm alter. Secundo si Prædicator vel Doctor falsam doctrinam doceat, tenetur quàm primum poterit reuocare sententiam, ergo pari ratione, si quis induxit particulariter proximum ad peccandum, tenetur illi restituere quàm primum poterit, persuadendo contrarium. Tertiò. Si quis occidat vel mutilet hominem etiam volentem occidi vel mutilari, peccat contra iustitiam, eo quòd solus Deus est Dominus vitæ corporalis. Ergo si quis inducat hominem ad peccandum, peccabit ipse contra iustitiam: & tenebitur ad restitutionem, etiam si alter voluntariè peccet. Probatur consequentia. Quia etiam solus Deus est Dominus gratiæ & virtutum infusarum. Scotus in quarto Sententiarum distinctione. 15. quæstione. 3. articulo. 1. & Ricardus articulo. 4. quæstione. 21. & Paludanus ibidem, & Adrianus in materia de restitutione vbi supra: ait, quòd tenetur homo qui fuit alteri causa peccati restituere illi commodiori via qua poterit. Verbi gratia, Suadendo illi contrarium & orando pro illo. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Qui induxit alterum ad peccandum sine dolo & fraude, non tenetur ex iustitia ad aliquam restitutionem illi faciendam. Probatur, quia sic inducens vel persuadens nihil abstulit à proximo inuito, ergo non tenetur illi restituere. Neque valet responsio Soti, quòd quanuis scandalizator non sit tota causa peccati, est tamen partialis causa quæ antecedit voluntatem alterius: & ex hac parte facit ei aliquam iniuriam & tenetur restituere. Contra hoc est, quòd pari ratione qui improbitate precum obtinet ab amico bonum aliquod, teneretur illi restituere: quia etiam est causa quædam antecedens voluntatem alterius. Consequens autem falsum est, quia scienti & volenti non fit iniuria, vt habetur de regulis iuris in 6. Igitur vbi non est fraudulentia aut violentia, non oritur obligatio restituendi. Secunda conclusio. Etiam si quis per dolum & fraudem scandalizet proximum offerendo illi occasionem peccandi, non tenetur per se loquendo ad aliquam restitutionem faciendam. Hæc conclusio videtur esse contra Magistrum Soto lib. 4. de Iustitia & iure. quæst. 6. art. 3. conclus. 2. & contra aliquos nostri temporis Theologos. Sed probatur conclusio. Ille quantumlibet mentiendo non lædit proximum nisi tantùm in bonis spiritualibus, ergo non tenetur ad restitutionem. Probatur consequentia, quia bona spiritualia non possunt amitti nisi propria & libera voluntate. Verbi gratia, Si quis duxit amicum nescientem in domum meretricis, vbi moraliter loquendo erat scandalizandus, non tenetur illi aliquid restituere, sed solum peccat maximum peccatum contra charitatem proximi. Confirmatur, quia tota ratio peccandi mortaliter in huiusmodi fraude est, quia exponit proximum in periculo fornicandi. Sed hæc ratio non obligat ad restitutionem, ergo &c. Dixi autem in conclusione per se loquendo: nam si ex talifraude aut dolo sequatur postea aliquod damnum temporale, tenetur qui fecit dolum ad restitutionem. Verbi gratia, Si in illa domo erat aliquis corriualis, qui illum percuteret & spoliaret, tunc tenebitur ille scandalizator ad restitutionem. Similiter si persuasit contractum vsurarium siue manifestè siue per dolum, tenebitur ad omnia damna reparanda, quæ consequuntur ex mala aut falsa persuasione. Cæterùm quando per vim detinetur aliquis, vel trahitur ad peccandum, tunc certum est quòd inferre vim illam, pertinet ad iniustitiam. Tertia conclusio. Speciali obligatione præcepti de correctione fraterna tenebitur scandalizator, si potest proximum corrigere. Hæc conclusio non aliter probatur, quàm ex communi consensu sapientum, qui iudicant quodammodo iustum esse, vt qui causam mali dedit, sit etiam reparator illius. Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum nego similitudinem rationis: quanuis enim vterq́ue teneatur succurrere proximo, tamen qui propinauit venenum, tenetur succurrere ex iustitia commutatiua: qui autem nocuit in spiritualibus tenetur ex charitate proximum corrigere. Neque enim ex maiori nocumento colligitur obligatio restitutionis: sed ex nocumento contra iustitiam commutatiuam per quod aufertur à proximo aliquid contra voluntatem eius. Vtrum autem sit semper maius peccatum inducere proximum ad peccandum mortaliter, Verbi gratia, ad fornicandum, quàm furari ab illo magnam pecuniæ quantitatem, posset aliquis dubitare. Sed respondetur breuiter. Quòd quanuis ex genere suo in communi loquendo sit maius peccatum inducere proximum ad peccandum, & nocere in spiritualibus, quàm nocere in temporalibus, tamen in particulari, quando illa læsio in spiritualibus non intenditur directè, poterit esse maius peccatum furari à proximo magnam pecuniæ quantitatem, quàm illum inducere ad fornicandum. Eò vel maximè quòd ipse fornicator voluntariè peccat, si autem directè ab aliquo intenderetur deijcere proximum à gratia Dei, est maximum peccatum & contra Spiritum sanctum, videlicet inuidia charitatis fraternæ. Ad secundum argumentum respondetur, quòd ille Prædicator aut Doctor non tenetur ex iustitia commutatiua, per se loquendo, retractare sententiam, sed ex charitate. Aliquando etiam tenebitur ex virtute religionis, quando ex mala eius doctrina diminuitur cultus diuinus. Cæterùm aliquando etiam tenebitur ex iustitia commutatiua retractare sententiam: quando ex falsa doctrina illius sequitur incommodum temporale ipsis proximis. Verbi gratia, Si prædicauit licitum esse vendere triticum vltra taxationem Pragmaticæ, tenebitur ad restitutionem damni temporalis. Ad tertium respondetur, quòd quanuis solus Deus sit causa efficiens gratiæ & virtutum infusarum, tamen huiusmodi pretiosas qualitates ponit in nostro libero arbitrio, & facit nos dominos donorum suorum, ita vt dum illa per peccatum amittimus non peccemus contra iustitiam, & ex consequenti, neque ille cuius persuasione peccatur, tenebitur ad restitutionem. Secus autem res habet circa vitam temporalem, cuius Deus voluit esse specialis Dominus: ita vt ego ipse contra iustitiam peccem si me occido, vel occidi sine causa permitto. Habemus igitur ex dictis, quòd nulla ratione læsio in bonis spiritualibus per se loquendo obligat ad restitutionem, ac propterea Diuus Thomas nullam mentionem fecit de læsione in spiritualibus: dum in hoc articulo intendebat explicare omnem materiam subiectam restitutioni. DVbitatur tertiò. Consequenter, an is qui auocat aliquem ab ingressu religionis, vel etiam iam professum inducit vt relinquat religionem, teneatur ad aliquam restitutionem faciendam vel ipsi vel conuentui? Primò arguitur pro parte affirmatiua. Qui persuasit aliquem ne faciat eleemosynam pauperi, quam paratus erat dare tenetur restituere pauperi illam eleemosynam: quanuis alter non dabat eleemosynam ex iustitia, sed tantùm ex misericordia, ergo pari ratione tenebitur in casu proposito restituere religioni vtilitatem, & commodum quæ prouenirent religioni ex illa persona. Secundò arguitur. Religio ipsa habet ius respectu monachi professi, videlicet ad operas illius vtiles ipsi religioni. Ergo qui talem monachum à religione abduxit, facit contra iustitiam, & tenebitur restituere. Tertiò arguitur. Si quis persuadeat seruo vt fugiat dominum suum, tenetur restituere seruum & operas eius vtiles domino, ergo simile est de religioso. De hac re sunt variæ opiniones, aliqui sequuntur partem affirmatiuam, maximè quando religiosus est professus. Aliqui verò moderantur hanc sententiam, & aiunt, quòd si persuasor fecit animo nocendi, tenebitur restituere, si autem non fecit animo nocendi, non tenetur restituere. Alij vero rigurosiùs & scrupulosiùs loquuntur. Aiunt enim, vsque adeo talem persuasorem teneri restituere vt obligent eum ad recipiendum habitum religionis, si non potest ipse aliter restituere. Et adducunt exemplum Raymundi quondam Generalis ordinis Prædicatorum. De quo dicitur ob eam causam ingressum fuisse religionem, quòd alium à proposito religionis auocauerit: & aiunt, hanc sententiam veram esse quando religiosus abductus, erat iam professus, & quando per dolum & fraudem abducitur à religione. Assertores huius sententiæ refert Syluester in verb. restitutio. 3. §. primo. dicto. 2. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Qui absque dolo & fraude persuasit alteri ne ingrederetur religionem, vel etiam ingressum nouitium, vel etiam professum abduxerit, quouis animo id fecerit, non tenetur ad restitutionem. Secunda conclusio. Qui per fraudem, & multò magis, qui per vim, auocat aliquem à firmo proposito religionis, siue secularem siue nouitium siue professum: tenetur ad restitutionem faciendam damni temporalis, quod consequitur, tam ipsi homini, quàm conuentui. Sit exemplum. Si quis Doctor habens cathedram honorificam & pingue patrimonium velit intrare aliquam religionem, vel iam sit in illa nouitius, aut professus, & auocauerit quis eum à tali religione solis precibus & monitis, non tenebatur ad aliquam restitutionem faciendam illi, vel religioni. Si autem per dolum & fraudem abduxerit eum, & multò magis si per vim, tenebitur ad restitutionem tam ipsi quàm religioni totius damni & lucri cessantis. Vtraque conclusio quantùm ad restitutionem faciendam vel non faciendam ipsi particulari: probatur ex definitis in præcedenti dubio. Quantùm verò ad restitutionem faciendam vel non faciendam ipsi monasterio. Probatur argumentis factis in principio præcedentis dubij. Et tamen quanuis monasterium non habeat ius ad eum, qui vult profiteri: tamen habet ius pendens ex voluntate illius qui iam est in promptu, vt ingrediatur religionem. Quapropter, qui impedit per mendacium & fraudem ius illud, quod habet monasterium in voluntate hominis, facit iniuriam monasterio, Et ratio est euidens, quia ille qui mutat propositum propter fraudem & dolum alterius, non voluntariè mutat, idcirco læditur ius quod habebat monasterium in voluntate illius. Quemadmodum læditur ius pauperis per mendacium illius qui impedit eleemosynam, quam alter paratus erat dare. Si autem solis monitis & precibus desinat aliquis ingredi religionem, vel dare eleemosynam pauperi, non læditur ius religionis, neque pauperis. Ratio est, quia totum illud ius positum est in voluntate alterius, & ille voluntariè non vult dare. Quapropter, poterit persuasor peccare contra charitatem, non autem contra iustitiam. Nec est eadem ratio de mancipio & de monacho. Etenim dominus mancipij habet propriè ius ad personam mancipij, sicut ad alias possessiones: nam potest illud vendere. At vero conuentus & religio habet ius ad monachum ex virtute religionis tantum, & non ex iustitia, & ex eadem radice oritur ius quod habet monasterium ad operas & lucra ipsius monachi religiosi. Verum est tamen quòd cum ipse religiosus per propriam voluntatem in ipsa professione abdicauerit à se omne dominium & omne ius ad res temporales, & transtulerit in ipsam communitatem, eo ipso quòd acquirit aliquid sua diligentia, statim efficitur proprium ipsius communitatis, & idcirco quantum ad huiusmodi res acquisitas opera monachi tenebitur ad restitutionem, tam ipse quam persuasor si per egressum illius, conuentus amittat illa bona, siue adfuerit dolus & fraus, siue non. Dixi autem de rebus iam acquisitis opera monachi: quoniam potuit contingere, quòd monachus sua opera acquisierit ius ad alias res, quod quidem pendet ex noua opera & diligentia & in tali casu neque religiosus tenebitur si discedat à monasterio ex iustitia, neque persuasor sine dolo & fraude illa bona in spe futura restituere. Et ratio est, quoniam acquisitio illorum bonorum fundabatur in operatione religiosa ipsius monachi, quæ non erat debita ex iustitia. Et idcirco tam ipse, quàm persuasor sine dolo & fraude, non tenebitur ad restitutionem faciendam ipsi communitati. Iam vero circa huinsmodi materiam commemoranda est decisio Concilij Tridentini in Sessione 25. in Decreto de regularibus. capite. 18. Vbi sic dicitur. Anathemati subijcit Sancta Synodus, eos qui quomodocunque coegerint aliquam virginem vel viduam, aut aliam quamcunque mulierem inuitam ad ingrediendum monasterium, vel ad suscipiendum habitum, vel ad emittendam professionem. Et etiam eos qui impedierint ingredi religionem, vel votum emittere. Cæterùm nihil definit Concilium circa viros, quoniam non præsumuntur inuiti intrare religionem, vel in ipsa profiteri. Sed tamen circa viros tantum dicit, si aliquis prætendat se per vim & metum ingressum fuisse religionem, aut ante ætatem debitam se professum fuisse: non audiatur, nisi ante quinquennium tantum à sua professione. Ad argumenta ex prædictis facillimum est respondere. Ad primum enim respondetur, quòd qui impedit eleemosynam fieri pauperi absque fraude & dolo, non tenetur ad restitutionem, quanuis possit peccare contra charitatem. Ad secundum respondetur, quòd religio non habetius erga monachum & operas eius ex iustitia commutatiua, sed ex virtute religionis. Et ea est ratio quare abducens monachum à monasterio sine fraude & dolo, non tenetur ad aliquam restitutionem, magis quam ipse monachus, nisi rerum temporalium iam acquisitarum: si fortè monachus asportat secum illas ex consilio alterius, tunc enim vterque tenebitur restituere. Ad vltimum argumentum respondetur. Vt iam dictum est, quòd non est eadem ratio de seruo & monacho. Hactenus dictum est de spiritualibus bonis. DVbitatur quartò de bonis temporalibus. Et primo quidem de corporeis naturalibus. Et quæritur primo de corporalibus bonis, vtrum qui læsit aliquem occidendo, vel mutilando, vel quomodolibet saluti damnum inferendo, teneatur restituere damnum illud. Pro cuius dubij intelligentia. Notandum est, quòd duo mala possunt considerari in huiusmodi læsionibus. Alterum est ipsa læsio secundum se, scilicet occisio, vel abscisio manus. Alterum est, quod consequitur, videlicet expensæ faciendæ in curatione, lucrum cessans, damnum emergens. Ante omnia de vtroque damno sit nobis conclusio certissima qui læsit, tenetur ad restitutionem vtriusque damni. Hæc conclusio communis est consensus doctorum. Et ratio est manifesta. Quia ex illatione vtriusque damni læditur iustitia commutatiua. Neque valet obijcere, quòd homo non est dominus propriæ vitæ aut membrorum, ac proinde quòd non sit facienda restitutio illi, quando læditur in huiusmodi bonis: sufficit enim ad hoc quòd lædatur iustitia commutatiua, quòd homo sit dominus vsus vitæ & membrorum. Difficultas autem dubij in hoc consistit, vtrum percussor aut occisor teneatur restituere in alio genere bonorum, quando in illis non potest restituere in eodem genere. Primò arguitur pro parte affirmatiua. Quia Exodi 24. dicitur, "Si quis percusserit seruum, & luscum eum fecerit, dimittet eum liberum pro oculo quem eruit." Et ibidem dicit, "Si quis percusserit mulierem prægnantem, & aborsum fecerit, subiacebit damno quod maritus postulauerit, & arbitri iudicauerint," ergo. Et confirmatur ex doctrina communi plurimorum Doctorum. Imo & Diui Thomæ in solutione ad primum, vbi ait, quòd quando id quod ablatum est, non est restituibile, debet fieri compensatio quatenus possibilis est, putà cum aliquis alicui abstulit membrum aliquod, debet ei recompensare vel in pecunia vel in aliquo honore, considerata conditione vtriusque personæ secundùm arbitrium boni viri. ¶ Secundò arguitur, ex more Reipublicæ etiam Christianæ. Etenim qui læsus est in bonis corporeis, vel etiam filius & consanguineus illius, vel hæres, pactum sæpe facit cum læsore de aliqua pecunia recipienda pro læsione, quod quidem pactum nemo condemnat: sed omnes iustum arbitrantur: ergo restitutio in alio genere bonorum debet fieri. Probatur consequentia, quoniam aliâs, ipse qui læsus est, non posset iustè accipere pecuniam pro læsione. Tertiò arguitur. Qui læsit alterum in bonis proprij corporis non minus videtur ad restitutionem obligari, quàm qui læsit in bonis fortunæ, sed illa restitutio fieri non potest in eodem genere, ergo necesse est, quòd fiat in bonis alterius generis. Videlicet in pecunijs vel honore. Quartò arguitur & vltimo. Pecunia inuenta est ab hominibus, vt sit mensura quæ adæquare possit res omnes in commutationibus humanis, sed satisfactiones corporalium læsionum numerantur inter humanas commutationes, ergo in pecunia debet fieri satisfactio quando aliter fieri non potest. Maior est Aristotel. libr. 5. Ethicorum capit. 5. Et explicatur à Diuo Thoma, quæstione præcedenti, articulo vltimo. Minor etiam in articul. 1. ad secundum. & etiam articulo. 3. Et confirmatur, quia libertas compensari potest pretio, siquidem homo potest se ipsum pretio vendere, ergo etiam vsus vitæ & membrorum potest recompensari in pecunia pro ipsa læsione. SED in oppositum est text. in. l. finali. ff. de his qui deiecerunt, vel effuderunt. Vbi Iurisconsultus ait cicatricum autem & deformitatis nulla fit æstimatio, quia liberum corpus nullam accipit æstimationem. Secundò arguitur. Quoniam ex opposita sententia sequitur, quòd si is qui læsit puniretur à iudice talionis pœna debita secundum legem, adhuc ille teneretur ad faciendam recompensationem in pecunijs vel in alio bonorum genere. Probatur sequela. Quoniam per iudicis sententiam qua reus punitur talionis pœna, solum fit satisfactio respectu Reipublicæ, quæ custos est vitæ & salutis hominum, ergo adhuc tenetur reus satisfacere parti læsæ. Consequens est contra communem sententiam. Et confirmatur exemplo. Nam si fur puniatur à iudice, etiam vltimo supplicio, nihilominus tenetur etiam restituere bona quæ furatus est, & declarare vbi nam sint illa bona quæ furatus est, vt restituantur parti læsæ, ergo à simili. Si ille qui læsit in bonis corporis teneretur restituere parti læsæ in alio genere bonorum secundum iustitiam commutatiuam, non liberaretur ab ista obligatione per hoc, quòd punitur à republica pœna talionis. Tertiò arguitur. Hæres etiam necessarius, eius qui læsit alterum in bonis corporis, non tenetur ad restitutionem faciendam ei qui læsus est, pro ipsa læsione, ergo neque ipse qui læsit tenebatur. Antecedens probatur. Quoniam si hæc restitutio deberet fieri, facienda esset pro crimine iniurioso defuncti, at vero filius non debet portare iniquitatem patris: neque enim tenetur petere veniam pro iniuria quam pater fecit. Consequentia vero probatur. Quoniam hæres præsertim necessarius succedit in omni obligatione, ad quam tenebatur ex iustitia ipse defunctus. Quartò arguitur. Fur quando in proprio genere non potest restituere, non tenetur in alio bonorum genere restituere, neque adulter tenetur in alio bonorum genere recompensare iniuriam, quam fecit marito, ergo neque ille qui læsit in bonis corporis tenebitur pro ipsa læsione in alio bonorum genere restituere. Probatur consequentia. Quoniam honor siue fama, quam lædit adulter, magis commensurabilis est pecunia, quam salus aut vita aut membra corporis. Quintò arguitur. Restitutio cum sit actus iustitiæ commutatiuæ æqualiter nos obligat erga omnes, sed si quis occidat in fidelem non tenetur pro ipsa occisione aliquam restitutionem facere, offerendo pro ipso sacrificia & orationes ad Deum, ergo huiusmodi restitutio non obligat per se, etiam si occidatur Catholicus inique. Sed hoc argumentum non habet multam vim, quoniam potest solui si dicas, quòd infidelis, quia non est capax huiusmodi satisfactionis, propterea homicida excusatur ab illa satisfactione facienda. IN huius dubij decisione sunt variæ sententiæ. Scotus in quarto distinctione 15. quæstione. 3. acriter reprehendit confessarios faciliores ad absoluendum homines homicidas, quàm canicidas. Sentit autem ille, legitimam satisfactionem homicidij esse talionis pœnam à iudice infligendam: quòd si hoc non contigerit, debet ipse homicida exponere se ipsum periculo mortis in bello iusto pro Ecclesiæ pace contra infideles, quòd si hoc non fuerit possibile, tenebitur multis sacrificijs & orationibus iuuare animam defuncti. At vero in mutilationibus satisfactionem dicit faciendam esse pecunijs. ¶ Hanc sententiam tenet Palud. in eadem distinctione, ibidem quæstione. 2. Adrianus vero in quarto, in materia de restitutione circa finem. Addit, quòd tantum pretij reddendum est pro brachio absciso, quantum mutilatus ipse postulauerit. Sed profectò esto ita facienda esset restitutio in pecunijs, melius dixisset quantum vir bonus & prudens iudicauerit, attenta qualitate vtriusque personæ. Magister Soto vbi supra articul. 3. ad tertium. ait satisfactionem faciendam esse petitione veniæ, vel alia arbitraria pœnitentia, quòd si nulla pateat alia restituendi via, erit commoda satisfactio iuuare defuncti animam precibus & sacrificijs, non tamen existimat ad huiusmodi satisfactionem obligari ex iustitia. PRO decisione veritatis sit prima conclusio certa. Qui læsit alterum in bonis corporis abundè satisfacit pro ipsa læsione, cum per iudicis sententiam punitur. Verbi gratia. Si quis alteri abscidit manum, & puniatur talionis pœna, non tenebitur amplius satisfacere mutilato. Hæc conclusio est communis sententia. Et ratio est manifesta. Quoniam iudicis legitima sententia, sicut actori confert ius in conscientia, ita absoluit etiam reum in foro conscientiæ quantum ad satisfactionem alteri parti faciendam, sed iudex quando punit pœna talionis reum, non imponit ei alteram satisfactionem pro ipsa læsione, ergo reus non tenetur amplius satisfacere. Secunda conclusio. Verisimilior mihi est sententia, quod huiusmodi læsiones non debent necessariò compensari in alio genere bonorum, scilicet, si in pecunijs aut honoribus aut precibus & sacrificijs. Ratio est, quod quanuis argumenta facta pro parte affirmatiua sint probabilia, tamen argumenta facta pro parte negatiua, vrgentiora sunt nostro iudicio. Deinde ista conclusio sequitur ex prima per necessariam consequentiam, ergo tenenda est sicuti prima. Probo antecedens, quoniam sententia iudicis, quæ non fundatur in falsa præsumptione confert ius in conscientia, siue ligando siue absoluendo, sed quando punitur quis talionis pœna, non obligatur ad aliquam pecuniariam restitutionem, ergo neque tenebatur ad illam ante iudicis sententiam. Et confirmatur hæc ratio argum. 5. & 2. factis pro parte negatiua. Hanc conclusionem tenuerunt & tenent aliqui viri docti nostri temporis, inter quos fuit Magister Victoria. Videtur etiam esse Magist. Sentent. in. 4. dist. 15. propè finem. vbi cum mentionem fecisset vtriusque damni illati per læsionem corporalem, asserit primum damnum, de quo nunc disputamus, sola pœnitentia emendandum esse & reparandum coram Deo. Posterius vero malum restitutione reparari. Consonat denique hæc nostra sententia cum quadam alia sententia doctorum asserentium, quod fama iniustè ablata non necessario est restituenda pecunijs, aut in alio genere bonorum. De qua re paulò post dicturi sumus. Hactenus diximus de restitutione & satisfactione quantum est ex iustitia commutatiua. At vero de satisfactione pro huiusmodi læsione in foro pœnitentiario; Sit tertia conclusio. Temperanda videtur in foro pœnitentiario vtraque pars huius dubij tali moderamine, videlicet: quod prudens confessarius cognoscens homicidam vel percussorem commodè posse pro huiusmodi læsione recompensationem facere pecunijs parti læsæ, debet prudenter iniungere talem satisfactionem. Quòd si ipse homicida vel percussor non potuerit talem satisfactionem facere, non debet illam præcipere confessarius. At vero si ipse reus contendat rationabiliter se nolle facere talem restitutionem, quanuis commodè possit facere, tunc recurrendum est ad regulam de modo imponendi pœnitentiam peccatorum. Si enim satisfactio imposita prudenter imponitur & reus non profert idoneam excusationem ad non admittendam illam: confessarius nihilominus obliget eum vt acceptet illam. Si autem voluerit condescendere cum illo & imponere aliam satisfactionem pro peccato illius condignam: poterit licitè facere, & absoluere illum, si aliâs apparet bene dispositus: neque enim in hac parte fauemus homicidis, neque percussoribus, sed potius illorum delicta exaggeramus, quia vita & salus & membra hominis quæ illi destruunt, sunt tam excellentia bona, vt secundum se non admittant pecuniariam restitutionem & æstimationem. Quapropter eorum delictum maius est apud Deum. Quæ diximus deseruiunt ad componendos homines vulgares & plebeios. Etenim homines nobiles & illustres non curant de huiusmodi pecuniaria restitutione. Ad argumenta partis affirmatiuæ respondendum est pro parte negatiua. Ad primum respondetur, quòd iam leges illæ Exodi antiquatæ sunt, quia numerantur inter iudiciaria. At vero olim iustæ leges erant, quoniam in pœnam delicti possunt constitui leges pœnales iustæ in solutione pecuniæ pro læsione facta. Est exemplum in pœna quadrupli, quam fur tenebatur soluere. Item in foro pœnitentiario potest confessarius imponere pecuniariam satisfactionem pro peccatis, & tamen non obligabant peccata antea ad huiusmodi satisfactionem, quia erant contra alias virtutes, contra charitatem, temperantiam &c. ¶ Ad confirmationem respondetur primo. Quòd sententia illa communis habet suam verisimilitudinem. Sed respondetur secundo, pro nostra sententia, quod Diuus Thomas & alijquidam doctores intelligendi sunt de damno consequenti, & quantum ad hoc ait, faciendam esse restitutionem in alio genere bonorum vt explicabimus dubio sequenti. Item Diuus Thomas potest explicari cum dicit, debet fieri, hoc est decet vt fiat, maximè in foro pœnitentiario vbi confessarius potest obligare, imo & aliquando debet obligare reum vt satisfaciat pecunijs, vel honore parti læsæ, attenta conditione vtriusque personæ. Et ad hoc fere semper obligat charitas, quia tali via componitur pax & amicitia inter læsorem & partem læsam. Ad secundum respondetur illud factum esse iustissimum, quoniam qui læsus est ius habet ad petendam vltionem iniuriæ illatæ coram iudice. Et vt huic iuri cedat, quod vulgò dicitur, pierda la quexa, licitum est illi accipere pecuniam quantam viri prudentes iustam esse iudicauerint. Ad tertium respondetur, quòd quanuis omne peccatum contra iustitiam commutatiuam, quantum est ex parte sua, obliget ad restitutionem, tamen quædam sunt de quibus non potest fieri restitutio, & tunc excusatur qui peccauit à restitutione. Verbi gratia, parochus, qui noluit ministrare sacramenta subditis, peccauit contra iustitiam commutatiuam: tenebatur enim ex officio ministrare, & tamen non potest restituere damnum illud: & ita excusatur à restitutione. Item, si quis interficiat proprium seruum infidelem, excusatur ab omni restitutione, & tamen peccauit contra iustitiam: quia non erat dominus vitæ illius. Ad quartum argumentum respondetur, pecuniam duntaxat esse mensuram rerum venalium, at verò liberi hominis vita, salus & membra venalia non sunt. Ad confirmationem respondetur, quòd operationes potentiarum ex quibus aliquod lucrum vel commodum alteri prouenit, possunt vendi, aliæ vero operationes ex quibus nulla commoditas alteri prouenit, non sunt vendibiles. DVbitatur quintò circa detrimenta quæ consequuntur læsionem corporalem, Vtrùm qui læsit teneatur soluere expensas curationis, & lucrum cessans & damnum emergens. Ad hoc dubium breuiter respondendum est. ¶ Prima conclusio. Qui læsit, tenetur omnia prædicta soluere ad arbitrium boni viri. Hæc conclusio ab omnibus asseritur. Solus Maior in 4. dist. 15. differt quantum ad modum & quantitatem restitutionis. Ait enim quòd si læsus sit artifex, & non possit exercere officium propter læsionem, non tenetur percussor tantum soluere quantum laboranti accresceret, quia non debetur tantum otioso quantum laboranti. Nihilominus probatur nostra conclusio. Primò quidem, illa habetur expressè Exod. 21. & refertur cap. 1. de iniurijs & damn. & in. l. fin. ff. de his qui deiecerunt vel effuderunt. Deinde probatur ratione. Quia læsus offenditur & damnificatur in tantis bonis temporalibus per iniuriam percussoris, sed huiusmodi læsio reparatur per restitutionem ad æqualitatem, ergo talis restitutio debet fieri. Præterea. Si quis per vim & etiam occultè capiat instrumenta artificis, ex quibus ipse redditur impotens ad comparandum victum suo labore, tenetur qui accepit tantum restituere quantum ipse artifex lucraturus erat, ergo multo magis si percussit manum vel abscidit, tenebitur restituere. Neque argumentum Maioris aliquid valet. Quia si artifex ille vacat, hoc prouenit ex iniuria alterius & non ex ignauia propria, & idcirco in eiusmodi recompensatione habenda est ratio lucri cessantis, etiam in spe lucri futuri, vt Diuus Thomas ait ad quartum argumentum huius artic. & in art. 4. Secunda conclusio. Si duo inuicem rixantes seipsos ad certamen prouocant, ita vt vterque libens ad certamen accedat, neuter tenetur alteri restituere prædicta incommoda. Probatur ex communi regula iuris, scienti & volenti nulla fit iniuria: & etiam ex testimonio, vulgari Aristoteli. Nemo patitur iniustum volens: sed in isto casu vterque consentit certamini, & cedit iuri suo voluntariè, saltim quantùm ad petendam restitutionem, ergo neuter tenetur alteri restituere quidquam. Maior explicata est à nobis sup. quæst. 50. art. 3. Hinc colligitur, quòd si alter percussus petat coram iudice satisfactionem, peccat contra iustitiam commutatiuam, & tenetur restituere si quid accepit à percussore. Tertia conclusio. Si quis alterum prouocauerit ad pugnam, & ipse prouocatus descendit ad certamen solùm ex eo quòd aliter non potest effugere infamiam, tunc prouocans tenetur ad restitutionem, si prouocatum percusserit: ipse autem prouocatus, si alterum percusserit, non tenetur ad restitutionem. Probatur prima pars, quia prouocator ipse iniuriam facit alteri, & quasi violentiam, ex qua postea sequitur damnum, ergo qui fecit iniuriam prouocans, tenebitur tale damnum restituere. Secunda vero pars probatur, quia prouocans voluntariè cedit iuri suo, ergo nulla est illi facienda restitutio, quia ipse vltro voluit se exponere tali periculo. Sed est obiectio. Quando quis trahit alterum ad ludum per vim, ille qui tractus est, si forte lucrifaciat, non potest lucrum retinere apud se, magis quam ille qui traxit. Vterque enim tenetur ex æquo restituere quod lucratur, ergo etiam in casu nostræ conclusionis vterque tenebitur alteri restituere, si læserit alterum. Respondetur negando consequentiam. Et ratio discriminis est. Quoniam tractus per vim ad ludum tenetur restituere ratione rei alienæ acceptæ, per quam ipse melioratur. At vero in casu nostræ conclusionis, lacessitus nihil alienum recipit, neque retinet apud se, cum alterum lædit: qui voluntariè se exposuit tali periculo: & ideo non est eadem ratio. DVbitatur sextò. Vtrùm qui læsit alterum in bonis corporis teneatur restituere hæredibus. ¶ Arguitur primo pro parte negatiua. Quoniam ipse, qui percussus est, non tenebatur ex iustitia alere filios, vel hæredes, ita vt si non faceret teneretur restituere, ergo neque ille qui percusit, vel interfecit tenebitur restituere hæredibus. Arguitur secundò. Qui sine dolo & sine vi abduxit religiosum à monasterio, diximus quòd non tenetur restituere conuentui vtilitatem illam, quam monachus præstiturus erat. Eo quòd monachus non erat obligatus ex iustitia impendere suas operas in vtilitatem conuentus: sed tantum ex religione & obedientia, ergo simili ratione non tenebitur percussor in casu proposito. Arguitur tertiò. Quoniam sequitur ex opposita sententia, quòd si quis occideret hominem debitis implicatum, quòd teneatur occisor restituere creditoribus, si propter mortem illius minus habeant, quàm habere illos oportebat. Sequela probatur, quia ipse defunctus tenebatur etiam ex iustitia soluere illa debita. Consequens autem nimis rigidum videtur: nemo enim obligat ad huiusmodi restitutionem. SED in oppositum est, quòd qui læsit aliquem in bonis corporis tenetur restituere, sicut diximus in prima conclusione dubij præcedentis, sed hæres succedit in omne ius defuncti, ergo illi facienda est restitutio expensarum & damni emergentis, & lucri cessantis. Secundò. Omnes debitores, qui debebant defuncto, tenentur alterius generis debita restituere hæredibus. Verbi gratia, si quid debebant ex mutuo, vel emptione & venditione, ergo etiam istud genus debiti ex percussione corporali contractum tenetur restituere hæredibus. PRO decisione huius difficultatis notandum est, quòd hæredes sunt in duplici differentia. Quidam sunt qui dicuntur necessarij & legitimi, qui non possunt à testamento repelli: quales sunt filij & parentes, & inter hæc censetur vxor, quia pertinet intrinsecè ad ipsam familiam viri, quanuis non sit hæres, sed potius socia lucri. Alij vero sunt hæredes voluntarij ipsi testatori, qui libere instituit illos in suo testamento, vt sunt extranei, amici, & fratres, & consanguinei: tametsi fratres & consanguinei succedant ab intestato, non tamen sunt necessarij hæredes, quia possunt repelli à testamento. Hoc supposito sit prima conclusio. Hæredibus necessarijs & legitimis facienda est restitutio prædictorum incommodorum. Verbi gratia, si quis læsit vel occidit patrem, tenetur alere filios & vxorem habita ratione conditionis ipsorum ad arbitrium boni viri. Intelligitur conclusio, quando filij & vxor minus habent ad sustentationem suam, quàm haberent viuente patrefamilias. Hæc conclusio communis est Doctoribus. Sed Scotus ait, quòd etiam tenetur, qui læsit, alere totam familiam. Quod nos quidem falsum reputamus, quoniam ratio restitutionis in eo fundatur, quòd filij & vxor non habeant minus ad honorem & decentiam sui status, quàm haberent, viuente viro, sed poterit contingere quòd filij & vxor non habeant opus tanta familia post mortem ipsius patris familias, ergo qui percussit non tenetur alere totam familiam, sed illam quæ necessaria est & decet ad sustentationem filiorum & vxoris honorificam. Et idcirco in eo quod diximus in conclusione quod tenetur sustentare filios & vxorem, includitur etiam familia necessaria ad arbitrium boni viri ad debitam sustentationem filiorum & vxoris. Probatur ergo conclusio. Quoniam hæredes necessarij & legitimi læduntur in bonis proprijs quando læditur is cuius sunt hæredes necessarij, sed ad restitutionem pertinet reparare læsionem, quæ facta est in bonis proprijs ipsius proximi, ergo talibus hæredibus facienda est restitutio. Antecedens declaratur. Quoniam pater respectu filij est veluti quodam totum, & filius est veluti pars. Item vir & vxor, sunt consortes & veluti vna caro, & ipso iure naturæ parentes filios & viri vxores alere tenentur, ergo huiusmodi alimenta sunt bona propria ipsorum. Idipsum dicimus de fama, quòd si iniustè ablata fuerit patri, restituenda est filijs & hæredibus necessarijs: quoniam vna & eadem censetur fama vel infamia ipsorum. Imo addiderim obiter, quod attinet ad famam, quòd etiam si defunctus non habeat hæredes necessarios, locum habet restitutio ipsi defuncto: quoniam adhuc anima ipsa immortalis cum sit, habet ius vt non sinistrè de illa iudicetur à viuentibus. Secunda conclusio. Hæredibus non necessarijs non est facienda restitutio titulo alimentorum. Verbi gratia, occidit aliquis artificem, qui arte sua sustentabat hominem quem voluntariè hæredem instituit: tunc dicimus, quòd non est facienda restitutio illi homini si nullas expensas fecit in curatione defuncti. Ratio est, quia tales hæredes non læduntur in bonis proprijs ex eo quòd læsus est testator, ergo non est illis facienda restitutio. Antecedens probatur, quia tales hæredes neque sunt partes testatoris, neque ipse testator tenebatur iure naturæ illos sustentare. Tertia conclusio. Fieri potest, vt alijs titulis debeatur restitutio aliqua huiusmodi hæredibus. Verbi gratia, si facta fuerat conuentio inter vulneratum & vulnerantem pro condonanda iniuria certo pretio pecuniarum, tunc illa pecunia reddenda erit hæredibus, etiam non necessarijs. Item si vulneratus ipse erat artifex, & accepto vulnere vixit per annum integrum, nec potuit exercere artem suam, tenebitur percussor restituere lucrum cessans hæredibus etiam non necessarijs, quia tenebatur ipsi defuncto. Hanc conclusionem probant argumenta facta in oppositum pro parte affirmatiua. Hactenus dictum est de restitutione facienda hæredibus defuncti, sed de restitutione, quam debent facere hæredes percussoris sit quarta conclusio. Hæredes quilibet eius qui percussit tenentur restituere omnia damna quæ consequuntur in bonis fortunæ: si tamen defunctus reliquit bona ex quibus fiat solutio. Ratio est. Quia illa bona in quibus succedit hæres, sunt obligata ex iustitia ad reparanda damna, quæ dominus fecerat ex iniuriosa læsione. Hinc sequitur corollarium, quòd pater vt implurimum quanuis sit necessarius hæres sui filij, non tenetur restituere damna quæ consequuta sunt ex eo quòd filius percusserit aliquem. Ratio est. Quia vt implurimum ipse filius non habet bona quæ pater acquirat de nouo, & in quibus succedat per obitum filij. Si tamen habuerit bona quæ dicuntur castrensia, fueritq́ue iam emancipatus, tenebitur pater restituere de illis bonis, sicut & alij hæredes. Diximus tamen in conclusione, restituenda esse damna, quæ consequuntur ex læsione: quoniam etiam si concederemus, quòd pro ipsa læsione secundùm se sit aliquid restituendum ab ipso percussore, nihilominus hæredes illius non tenentur ad istam restitutionem. Et idem iudico de infamia cuius causa fuit pater, quòd non tenebitur filius hæres illam restituere. Et ratio est, quia vtriusque damni restitutio debetur ratione criminis personalis, at vero culpa patris vel testatoris non transit ad hæredem, & idcirco non tenebitur restituere illud quod præcisè respondet ipsi crimini & læsioni iniuriosæ. AD argumenta in oppositum respondetur. Ad primum, quòd pater quidem, vinculo charitatis & pietatis, quod est maius & fortius quàm iustitiæ commutatiuæ, tenetur alere filios, & ipsi filij habent ius naturale, vt sustententur à parentibus: & idcirco qui patrem occidit iniquè, impedit per iniquitatem ius filiorum, vt sustentarentur à parente: quapropter tenetur filijs restituere. Neque valet consequentia ista, quòd si pater non tenebatur ex iustitia commutatiua alere filios quòd neque etiam teneatur qui impediuit per iniquitatem ius filiorum ad huiusmodi alimenta. Quemadmodum enim licet Petrus non teneatur, nisi ex misericordia, dare eleemosynam, tamen qui impediuit per mendacium & iniquitatem pauperem ne recipiat illam eleemosynam, tenetur restituere ex iustitia commutatiua totam eleemosynam illam pauperi, sic etiam in illo casu, qui occidit patrem tenetur restituere filio. Sed est obiectio. Si ipse pater prouocauerat percussorem ad certamen, impeditur etiam ius filiorum ad alimenta, & tamen non tenetur restituere illis, ergo non oritur restitutio ex eo quòd impeditur per iniquitatem ius alterius. Probatur consequentia. Quia ille prouocatus nihilominus iniquè occidit & verè homicida est. Confirmatur. Quia etiam si pater prouocans videatur renuntiare iuri suo quantùm ad seipsum attinet, tamen non potest renuntiare iuri filiorum quod habetur vt sustententur à parentibus, ergo percussor adhuc teneretur restituere filijs si prædicta ratio valeret. Respondetur, quòd totum ius filiorum quantum libet naturale quod habent vt alantur à parentibus, pendet nihilominus ex pietate patris, quam ipse tenetur exercere erga filios. Et idcirco quando pater renuntiat iuri suo, & voluntariè se exponit periculo mortis, perit consequenter ius filiorum contra percussorem, quoniam percussor tenebatur filijs quatenus tenebatur ipsi patri, eo quòd erant aliquid patris, qui licet peccauerit contra pietatem exponendo se periculo mortis imprudenter: potuit tamen de facto renuntiare iuri filiorum, quatenus erant aliquid sui. Ad secundum argumentum respondetur, quòd potius confirmat nostram sententiam. Etenim si monachus per fraudem aut vim abducatur, tenebitur qui abduxit restituere conuentui incommoda quæ sequuntur, vt iam dictum est à nobis, ergo similiter in nostro casu tenebitur ad restitutionem qui per vim & iniustitiam læsit patrem, ipsis filijs, omnia incommoda quæ illis sequuntur ex læsione patris. Intelligimus autem cùm dicimus, qui per iniquitatem occidit vel percussit de iniquitate & iniustitia directè contra ipsum percussum commissa. Etenim si ipse voluntariè se exposuit tali periculo prouocans alterum ad certamen, non est iniqua percussio respectu illius: quanuis sit iniusta & iniqua respectu reipublicæ, vel respectu Dei qui est dominus specialis vitæ. Ad tertium argumentum vt respondeamus sit vltima conclusio. Qui occidit debitorem non tenebitur creditoribus restituere etiam si ipse non reliquerit bona ex quibus soluatur debitoribus, nisi forte interfecerit illum ea intentione: vt creditores non recuperent sibi debita. Probatur prima pars, quia nulla actio datur creditoribus contra huiusmodi homicidam in foro exteriori. At vero iudices fori exterioris sunt custodes iustitiæ, ergo certum signum est quòd interfector non tenetur ad talem restitutionem. Confirmatur, quoniam in foro pœnitentiario confessarij prudentes qui debent esse iudices obligationis conscientiæ nunquam interrogant homicidam an interfectus habuerit creditores: nec si habere cognouerint, obligant ad restitutionem ipsum pœnitentem, ergo etiam est signum certum quòd nulla est talis obligatio. Neque valet obiectio quòd impeditur ius creditoris quod habet erga occisum sicut impeditur ius filiorum quod habebant erga patrem, ergo si tenetur restituere filijs tenebitur etiam restituere creditoribus. Respondetur etenim quòd non est eadem ratio, quoniam ius creditorum quod voluntariè acquiritur ea conditione acquiritur, vt maneat pendens à periculis vitæ & bonorum personæ debitoris. At vero ius filiorum ex natura rei inditum est illis, & debet esse tutum eo quòd in natura ipsa fundatur & non in libero aliquo contractu. Secunda vero pars probatur ex communi regula iuris. Si tua culpa damnum datum est aut iniuria illata, iure te super his satisfacere oportet. Quæ regula sic intelligenda est de culpa contra iustitiam commissa. At verò, qui in fraudem creditorum occidit debitorem, peccat contra iustitiam, & apponit medium efficax ad damnificandos creditores, ergo tenebitur illis restituere. ¶ Et denique si in foro exteriori probetur talis dolus aut fraus, dabitur actio creditoribus contra huiusmodi homicidam. DVbitatur septimò. An ille qui vitiauit virginem teneatur restituere? Arguitur primò pro parte affirmatiua ex illo Exod. capit. 22. "Si seduxerit quis virginem nedum desponsatam, dormieritq́ue cum ea, dotabit eam & accipiet eam in vxorem." Quòd si pater virginis noluerit eam illi dare, dotabit eam secundùm quòd virgines accipere consueuerunt. Habetur iste text. in cap. 1. & 2. de adulterijs. Et in Concilio Tridentino Sessione 24. in Decreto de reformatione matrimonij cap. 6. dicitur, quod raptor virginis vltra pœnas excommunicationis & infamiæ quas incurrit, tenetur virginem arbitrio iudicis dotare, siue in matrimonium accipere. Arguitur secundò ex regula sæpe citata, si tua culpa damnum datum est, &c. Sed culpa stupratoris multa damna consequuntur tam patri quàm virgini in honore & in bonis temporalibus: quandiu enim virgo est sub custodia parentum fit illis iniuria si corrumpatur, non scientibus illis. Item ipsa virgo præcipuam dotem habet virginitatem: qua amissa opus habet maiori dote, vt possit nubere secundùm statum suum. Denique arguitur. Si mulier quæ amisit virginitatem, nubat viro ignoranti stuprum, malè tractabitur, imò exposita est periculo vitæ & diuortij, ergo vitiator virginis qui tantorum malorum causa fuit, tenetur ad restitutionem. In hoc dubio dissoluendo sunt variæ senrentiæ. Prima est quæ vniuersaliter asserit stupratores teneri ad dotandam virginem, & accipiendam illam in vxorem, ita tenet Paludanus distinctione. 15. quæst. 2. in 4. & alij quos refert Syluester in verbo luxuria, quæstione. 5. Secunda sententia est quæ per oppositum asserit raptorem virginis teneri ad dotandam illam duntaxat. Authores huius sententiæ refert Syluester ibidem: imò & Magister Soto videtur esse huius sententiæ libro. 4. de iustitia & iure, quæstione. 7. articulo. 1. ad secundum. Tertia sententia est media quæ habet, eum qui per vim vel dolum vitiauit virginem teneri ad dotandam illam vel ducendam vxorem. Eum autem qui stuprauit virginem voluntariam, non teneri ad restitutionem aliquam. Pro cuius rei intelligentia aduertendum est. Stuprum posse committi aliquando per vim & dolum, aliquando verò ipsa virgo sponte sua etiam præueniens virum consentit in stuprum vel etiam inducta verbis amatorijs & blanditijs. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Si virgo omnino fuit voluntaria vel inducens ipsa virum amatorijs blanditijs, vel inducta sit ab ipso, non tenetur stuprator ad restitutionem faciendam neque virgini neque patri. Quòd non teneatur virgini, probo, quia scienti & volenti nulla fit iniuria, sed virgo voluntariè consentit, ergo non patitur iniuriam. Confirmatur. Quia etiam si alicui abscindatur manus scienti & volenti, non tenetur percussor ad aliquam restitutionem illi faciendam, ergo neque stuprator virginis consentientis, tenebitur ad aliquam restitutionem: sed hæc ratio procedit etiam si teneamus quòd ipsa virgo non est domina integritatis suæ magis quàm manus. Cæterùm existimo, quòd mulier est domina vsus illius membri, sicut aliorum, & quia talis vsus non est sine corruptione non peccat illa contra iustitiam si amittat virginitatem volens. Vnde hîc non habet locum quod supra diximus ex aliorum sententia, quæstione. 59. articulo. 3. pagina. 73. §. his suppositis. Videlicet, quòd quanuis in abscisione manus consentiat homo voluntate personæ, dissentit tamen voluntate naturæ. Etenim natura ipsa ordinauit membrum fœminæ ad illum vsum, ergo si adest voluntas personæ, nullum est inuoluntarium in apertione membri fœminei. Quòd verò non teneatur patri restituere, probatur. Quia ipsa virgo non tenetur ad aliquam restitutionem patri faciendam: ergo neque stuprator. Probatur consequentia. Quia ipsa virgo est causa principalis illius damni, ergo si illa non tenetur quæ est causa principalis, non tenebitur stuprator restituere qui est causa minus principalis. Confirmatur. Nam si virgo contra patris voluntatem nupserit, valet matrimonium nec tenetur patri quicquam restituere ipsa, neque vir illius, ergo etiam qui admiserit stuprum cum illa volente, non peccat contra iustitiam, neque ipsa neque stuprator: sed contra castitatem. ¶ Prædicta conclusio intelligenda est quantùm ad læsionem integritatis & damna temporalia consequuta. At verò quantùm ad honorem ablatum ab ipso patre, dicimus, quòd tenetur stuprator restituere illum honorem patri quantùm fuerit sibi possibile in eodem genere ad arbitrium boni viri. Secunda conclusio. Qui per vim aut fraudem stuprauit virginem, tenetur restituere & virgini & patri omnia damna quæ consequuta sunt ex stupro, tàm in honore quàm in bonis temporalibus. Hæc conclusio probatur ex dictis de restitutione facienda pro læsione corporali: & argumentis factis in principio huius dubij. Quæ conclusio mea sententia non solùm habet locum in raptore, sed etiam in alijs qui verbis fraudulentis & mendacibus decipiunt virginem. Verbi gratia, si stuprator dicat ei, quòd non corrumpet eam: postea verò frangit fidem & integritatem virginis stultè confidentis. Tertia conclusio. Si quis sit nimiùm molestus extraordinarijs diligentijs solicitans virginem adhuc repugnantem: & illa tandem victa non dolo aut fraude succumbat: tenetur ad restitutionem & virgini & patri vtriusque damni in honore & in bonis temporalibus. Ratio huius assignatur à viris prudentibus: quoniam respectu fœminæ, huiusmodi solicitationes reputantur pro violentia. Vnde meritò in tali casu obligatur ad restitutionem huiusmodi stuprator. Et confirmatur. Nam si quis ex industria adhiberet aliqua media quibus ipsa virgo excitaretur ad passiones vehementes luxuriæ: vt illa consentiret in stuprum faciliùs, procul dubio videtur teneri ad restitutionem damni: quia quanuis illæ passiones augeant voluntarium, tamen diminuunt liberum. Et cùm hæc diminutio proueniat ab extrinseco qui fraudulenter excitat illas passiones, non est quare non obligemus illum ad restitutionem, ergo similiter tenebitur restituere qui extraordinarijs solicitationibus attraxit virginem ad stuprum. Quænam autem sint istæ extraordinariæ solicitationes, relinquimus arbitrio boni viri. Neque enim arbitror dona etiam maxima, quæ voluntariè accipiuntur à virgine inter huiusmodi extraordinarias solicitationes esse numeranda. Ratio est. Quoniam ipsa virgo ex cupiditate accipit, & non censetur violentiam pati, sed potius ipsa voluntariè aperit viam ad stuprum admittendum. Quidam tamen viri docti & prudentes in fauorem mulierum, iudicant inter huiusmodi extraordinarias diligentias & solicitationes, preces affectuosas & importunas, crebra suspiria, & amatoria carmina frequenter decantata, & alia similia. Alijs tamen metaphysicè considerantibus rem istam omnia hæc media videntur multùm extrinseca, vt virgo dicatur violentiam pati. Et ratio est, quia hæc omnia voluntariè audit & paulatim afficitur ad libidinem, & tandem admittit voluntariè stuprum. Arbitror tamen ego, si quæ sunt solicitationes violentæ, eas esse in quibus ipsa virgo repugnans incipit obtrectari per amplexus & oscula & tactus impudicos, per quæ omnia tandem virgo afficitur nimis & admittit voluntariè stuprum peccans. Ratio huius est, quia moraliter loquendo, quasi non potest se defendere: opus enim habet heroica virtute, vt vincat talem tentationem. Quapropter qui constituit virginem per talem antecedentem violentiam in tanto discrimine: tenebitur ad restitutionem perinde atque si violenter corrupisset. Et ratio huius est, quia quanuis mulier peccet admittendo stuprum, tamen illud voluntarium admixtum est cum iniurioso violento ex parte stupratoris, & hinc oritur ratio restitutionis. Sit exemplum. Si ego haberem facultatem excitandi tempestatem in mari, sciens & prudens quòd mercator nauigans, vrgente tempestate, proijciet merces suas in mare, tenerer ego restituere damnum illud, etiam si mercator voluntariè proijciat merces in mare: quia illud voluntarium dicitur esse admixtum cum violento secundùm quid antecedenti. Sic etiam in nostro casu licet virgo tandem voluntariè peccet: tamen propter violentiam antecedentem iniuriosè constituta est in illo discrimine, vt moraliter loquendo vix possit non consentire. Idem dicimus si virgo per fraudem & dolum ducatur ad locum vbi occultatur vir potens qui intendit cum illa stuprum committere. Quarta conclusio. Quando stuprator est diues, ex contra verò virgo nimium pauper, tenebitur ille iudicio prudentum ad aliquam restitutionem faciendam in pecunia pro dote vel pro parte dotis, etiamsi non intercesserit aliqua violentia aut fraus: sed ipsa voluntariè consensit cum illo. Ratio huius est, quia inter huiusmodi personas meritò iudicatur aliquod pactum implicitum & interpretatiuum interuenisse. Quoniam similes virgines pauperes merito iudicant & humanam fiduciam habent, quòd tales viri dotabunt illas sicut solent facere similes viri. Vltima conclusio. Quando stuprator secundùm prædicta documenta tenebitur restituere, non obligabitur à confessario ante iudicis sententiam integram dotem reddere. Sed obligabitur in foro conscientiæ ad restituendum damnum quod ex illa læsione consequutum est. Explicatur ista conclusio. Erat virgo quæ habebat dotem mille aureorum, cum qua dote poterat nubere secundùm conditionem sui status. At vero amissa virginitate non potest nubere cum viro eiusdem qualitatis, nisi cum dupla aut tripla dote. Tunc dicimus quòd non opus est vt stuprator reddat integram dotem: sed sufficit quòd reddat excessum necessarium ad supplendum damnum consequutum ex corruptione virginis. Si autem condemnetur à iudici in foro exteriori in pœnam delicti, tunc tenebitur etiam in foro conscientiæ stare sententiæ iudicis. Quemadmodum enim pro læsione corporali non tenetur percussor restituere quicquam pro abscisione ipsa membri secundùm se, quanuis teneatur ad damna quæ consequuta sunt ante sententiam iudicis. Ita dicimus de læsione corporali integritatis virginis quòd non tenetur stuprator ante sententiam iudicis, nisi ad damna quæ consequuta sunt. Ex dictis sequitur, quomodo possit accipi iudicium ad definiendum, an teneatur quis restituere mulieri iam antea corruptæ. Etenim quando non est facienda restitutio virgini, multò minus mulieri quæ inuenitur corrupta. Si autem per vim accesserit vir ad mulierem corruptam, tenebitur ad omnia damna quæ consequuntur ex illo accessu, tam in honore quàm in bonis etiam temporalibus. Item si vir habens infirmitatem contagiosam, accesserit ad mulierem ignorantem illam infirmitatem, etiam volentem copulam illam fornicariam, tenetur soluere & restituere: si illam infecerit, expensas, scilicet, curationis, & alia damna emergentia, & lucra cessantia: nisi fortè fuerit mulier omnibus exposita venientibus ad illam. Tunc enim ipsa se exponit voluntariè tali periculo. Sed nihilominus si illa interrogauerit virum, an ipse habeat infirmitatem contagiosam, tenebitur restituere si illam deceperit. Quòd si mulier corrupta conceperit ex viro, etiam si ipsa voluntarie consenserit in fornicatione, tenebitur vir procurare fœtum ipsum, & nutrire & alere filium: non quidem ex obligatione iustitiæ commutatiuæ, sed ex iure & pietate naturali in ordine ad filium. Si autem inuitam vel per fraudem & dolum imprægnauerit illam, tenebitur ex iustitia commutatiua respectu mulieris: quoniam consideratur ipsa conceptio & partus & nutritio prolis tanquam damnum consequens actionem iniuriosam. IAM ad argumenta in oppositum respondetur, quòd testimonia illa planè intelliguntur quando per vim aut fraudem corrumpitur virgo: & tunc adhuc non tenebitur stuprator soluere pœnam legis pro delicto impositam, ante sententiam iudicis: sed tantum illud damnum tenebitur restituere, quod reuera consequutum est. Ad secundum argumentum respondetur, quòd si virgo libens consensit in stupro, non est digna nubere viro sibi compari. Si autem pater voluerit honorificè illam locare, ipse debet adijcere ad dotem, non autem ipse stuprator. Si autem ipsa virgo inuoluntariè corrupta est, iam diximus quòd tenebitur stuprator ad damna. Ad tertium respondetur, quòd omnia illa damna quæ consequuntur stuprum virginis quæ liberè voluit stuprum, erunt sibi imputanda. Si autem per vim aut fraudem corrupta fuerit, iam diximus in secunda & tertia conclusione qualiter tenebitur stuprator ad omnia illa damna quæ consequuntur. DVbitatur octauo & principaliter circa restitutionem faciendam de fama & honore. De qua re Diuus Thomas nos docet in solutione ad secundum & tertium argumentum breuiter & compendiosè. Dubitatur itaque, Vtrùm qui infamauit teneatur ad restitutionem. Arguitur primo pro parte negatiua. Qui falsum crimen imponit proximo, infamat illum: & tamen non semper tenetur restituere, ergo non semper est regula certa, quod infamator tenetur restituere. Probatur minor in multis casibus. Primò quidem, quando is cui crimen imponitur nihil æstimat. Verbi gratia, si imponatur falsum testimonium viro illustri & seculari, quòd lacessitus ab altero interfecit illum. Similiter si dicatur de milite quòd stuprauit virginem. Alter casus est, si is cui crimen falsum imponitur, est aliàs infamis in illo genere peccati. Verbi gratia, si dicatur de publico vsurario, quòd heri dedit pecuniam suam ad vsuram, quam tamen non dedit. Tertius casus est, quando is qui crimen imponit habetur mendax & vir nullius fidei. Sed dicet aliquis & merito, quòd in istis casibus reuera non læditur fama, & idcirco non est obligatio ad restitutionem. Arguitur secundo & replicatur. Reus qui in iudicio accusatur de vero crimine contra iuris ordinem, si interrogatus etiam iuramento, negauerit se commisisse tale crimen, infamat accusatorem, habebitur enim ille tanquam criminator, & tamen non tenetur restituere, ergo. Item testis qui per errorem inculpabilem testificatur in iudicio, quòd Petrus commisit graue crimen quod reuera non commisit, infamat illum, & tamen non tenetur restituere, etiam si postea cognouerit se falsum dixisse, ergo. Item iudex qui pronuntiat sententiam secundùm allegata & probata contra ipsum innocentem quem scit esse innocentem, scientia priuata, infamat reuera illum, per suam sententiam: & tamen non tenetur restituere, ergo. Sed tamen adhuc respondebit aliquis, quòd in istis casibus læditur fama: sed tamen iuste aufertur. Arguitur tertio & replicatur contra hoc. Si vir illustris & cuius fama vtilis est reipublicæ infamet hominem plebeum, non tenetur restituere illi famam, quam tamen iniuste abstulit, ergo. Probatur minor. Quia si vir ille dicat se falsum dixisse aut iniquè egisse contra proximum infamabitur ipse, ex cuius infamia sequitur damnum communitatis: præterquam quòd ipse cum maximo suo detrimento restituit famam minimi valoris, ergo non tenetur restituere. PRO decisione huius difficultatis sit prima conclusio vniuersalis. Omnis qui infamat proximum tenetur restituere illi famam & omnia damna quæ consequuntur ex infamia illius. Ista conclusio explicatur, & aduertendum est quòd propriè loquendo infamare, non est quomodolibet auferre famam proximi etiam inuito domino, sed auferre illam iniustè & iniquè prout prohibetur in. 8. Decalogi præcepto. Quemadmodum etiam qui accipit rem alienam, etiam inuito domino, non furatur si non faciat contra iustitiam. Vnde in extrema necessitate licitum est accipere res alienas, etiam inuito domino. Illa acceptio non dicitur furtum: & idcirco in casibus commemoratis in primo & secundo argumento, non est infamia proprie loquendo ex parte illorum, qui videntur auferre famam. Conclusio sic explicata communis est omnibus doctoribus. Et ratio est manifesta, quia omnis qui lædit proximum in aliquo bono contra iustitiam, tenetur restituere inquantum possit in eodem genere boni: sed fama est maximum bonum hominis, ergo qui læsit debet restituere illam. Similiter, si quæ damna consequuntur infamiam. Verbi gratia, Si infamatus propter infamiam priuetur episcopatu quem habebat vel quem habiturus erat, vel alia quauis dignitate: tenebitur infamator restituere omnia illa damna. Ratio hæc manifesta est ex his quæ diximus in dubijs præcedentibus. Sed maior difficultas est in modo restituendi famam. Et quidem quando per mendacium quis abstulit alicui iniquè famam, manifestus est modus restituendi, quanuis difficilis. Vnde sit. Secunda conclusio. Qui per falsitatem & iniquitatem abstulit famam proximo, tenetur illam restituere dicendo se mentitum esse ex passione vel odio. Probatur conclusio, quia ille tenetur restituere famam, vt dictum est in prima conclusione, sed iste modus commodissimus est & æqualis secundum iustitiam. Ergo tenetur illo modo restituere. Quemadmodum si quis fuit causa, vt proximus amitteret centum ducatos, tenetur ipsos à seipso auferre & reddere illi. Ergo non minus tenetur qui iniquè infamauit & per mendacium illo modo restituere, etiam auferendo à seipso famam & reddendo illi. Sed maxima difficultas est quando dicendo veritatem reuelauit aliquis crimen occultum ex quo iniquè infamauit proximum, vnde sit. Tertia conclusio. Multiplex modus assignatur à doctoribus ad restituendam famam in praedicto casu. Primus est quem ponit Diuus Thomas in solutione ad secundum. Videlicet, quòd infamator dicat, se iniquè egisse sicut malum Christianum. At verò modus hic intelligendus est sufficere, quando per illum efficaciter restituitur fama. Sed tamen raro hoc continget, nisi forte apud rusticos & vulgares homines. Etenim mediocriter instituti homines intelligent per illa verba verum esse quod ille dixerat: & magis confirmatur infamia proximi. Quapropter secundus modus est, quod apertè dicat se mentitum esse. Et quando obijcitur, quòd qui isto modo restituit mentitur de nouo, at vero dicit Diuus Thomas quòd nullo modo debet dicere mendacium: respondent, qui sequuntur istum modum dicendi, videlicet, quòd mendacium dupliciter accipitur. Vno modo speculatiuè prout distinguitur contra verum speculatiuum. Altero vero modo practicè, prout distinguitur contra verum practicum. Et quia hoc nomen mendacium seu verbum mentiri, est amphibologicum: dicunt quod tenetur infamator vti verbis amphibologicis ad restituendam famam proximi, & vti illis in vero sensu: licet audientes accipiant in alio sensu. Et ita ille verum dicit, cùm ait se mentitum fuisse. Quia profecto mentitus est practicè: dixit enim mendacium practicum contra proximum. Pro explicatione huius aduertendum est, quòd verum practicum dicitur illud quod conformatur appetitui recto. Et ratio est, quia rectitudo appetitus desumitur ex regula rationis, in qua est formaliter verum, siue speculatiuum quod conformatur rebus ipsis, siue practicum quod ordinatur ad rectitudinem appetitus. Atque ita Iacob quando accessit primò ad Liam putans esse vxorem suam, habuit quidem dictamen, hæc est mea vxor, accedendum est ad illam: quod erat speculatiuè falsum, sed practicè verum erat. Sic etiam dicunt, quod omnis qui peccat, mendacium facit. Et omne peccatum est mendacium practicum: quia non conformatur appetitui recto. Hic modus dicendi conformatur valdè cum modo dicendi sacrarum literarum. Legimus enim in Psal. 4. dictum peccatoribus, "Vt quid diligitis vanitatem & quæritis mendacium." Vbi nomine mendacij non intelligitur solùm peccatum quod committitur in falsitate verborum: sed omne peccatum quod est mendacium practicum. Similiter & illud, Omnis homo mendax. Quod habetur Psalm. 115. Similiter nomine veritatis intelliguntur omnia opera virtutum. Verbi gratia, Omnia mandata tua veritas Psalm. 118. & Ioan. 3. "Qui facit veritatem, venit ad lucem, vt manifestentur opera eius." Et aliâs sæpe in Sacris literis inuenitur iste modus loquendi, vt veritas accipiatur pro operatione virtutis: & mendacium pro operatione vitiosa. Nihilominus modum istum loquendi & restituendi famam improbant aliqui viri docti. Primò quidem, quia duæ contradictoriæ non possunt simul esse veræ: sed in illo casu hæc est vera, ego non sum mentitus. Ergo illa est falsa: ego sum mentitus. Sed hoc argumentum est puerile. Respondetur enim, quod est æquiuocatio in verbo mentiri, siue in ipso nomine mendacij. Et propterea non sunt contradictoriæ. Secundum argumentum est contra istum modum restituendi famam. Nam sequitur ex ista doctrina, quod confunditur modus restituendi famam, quando per impositionem falsi criminis ablata est cum modo restituendi, quando per reuelationem veri criminis iniquè ablata est. Hoc autem est maximum inconueniens & duplex. Primo quidem, quia videtur fieri iniuria per istam doctrinam homini infamato per impositionem falsi criminis: quoniam audientes restitutionem, per illum modum loquendi non distinguent, an in rei veritate infamatus fecerit tale crimen vel non: quia ille modus loquendi indifferens est ad vtrumlibet. Secundum inconueniens est, quoniam qui infamauit imponendo falsum crimen magis peccauit quam ille qui infamauit dicendo veritatem reuelando crimen verum iniquè: ergo ad maiorem restitutionem tenetur. Sed respondetur ad hoc argumentum, concedendo sequelam, quod idem erit modus restituendi. Et ad primum inconueniens respondetur, quod cæteris paribus non magis læditur in effectu, qui infamatur per impositionem falsi criminis: quam qui infamatur per reuelationem iniquam veri criminis. Restitutio autem respondet & tantum obligat secundum damnum illatum. Ratio huius est, quia non minus habet ius ad bonam famam in republica peccator occultus, quam innocens, & ita non grauius lædit infamator per impositionem falsi criminis, quam per reuelationem veri criminis: vnde non minus peccat contra iustitiam iste quam ille. Et ad secundum inconueniens respondetur quod quamuis magis peccet impositor falsi criminis, quam reuelator iniquus veri criminis: tamen illa maior grauitas non est contra iustitiam, sed contra veritatem quapropter circunstantia illa non est mortaliter aggrauans supra peccatum iniustitiæ quod committit destruens famam proximi. Etenim mendacium ex genere suo peccatum veniale est: fit autem mortale quando est perniciosum: non igitur ex maiori grauitate peccati colligitur maior restitutio facienda, sed ex maiori damno illato. Tertium argumentum est contra eundem modum restituendi. Videtur enim durissimum vt homo qui verum dixit saltim speculatiuum, obligetur vt retractet quod dixerat: est enim maxima infamia præsertim apud Hispanos quod aliquis retractet quod affirmauerat: magis enim manet infamatus quam si ipse committeret adulterium quod ipse imposuit vel reuelauit. Respondetur quod in præsenti solum contendimus quod isto modo absque mendacio potest fieri restitutio: tamen aliquando secundum regulas prudentiæ non erit licitum vel obligatorium vti illo modo restituendi: aliquando vero erit licitum & iustum. De qua re dicendum erit aliquid in solutione ad tertium. Tertius modus restituendi in eodem casu est, vt infamator non amplius verbum faciat de illa infamia: sed procuret prudenter vt sepeliatur & opportunitatem nactus loquatur bene & honorifice de illa persona infamata. Sed cauendum est ne huiusmodi loquutio videatur affectata & ordinata ad restitutionem illam, tunc enim magis nocebit, & magis confirmabuntur audientes, verum esse crimen quod ille reuelauerat. Quartus modus mihi certus & conuenientissimus est ad restituendam famam, vt qui per falsitatem infamauit hominem, dicat & iuret si oportuerit, ego iniquè & nesciens quidquam mali illius hominis propter vindictam aut ex odio dixi crimen illud de illo, aut forte, quod per ignorantiam illud dixit: sed iam cognita veritate, remordente conscientia, restituit illi honorem & famam suam. Probatur, quia nescire & ignorare est verbum vsitatum in hac significatione, videlicet, vt aliquis dicatur nescire quod non scit ad reuelandum, vt receptum est apud omnes Theologos. Et ita intelligunt illud quod dixit Christus Dominus Marci cap. 13. "De die illa nemo scit neque filius hominis, hoc est ad reuelandum." Aliâs enim de fide est quod Christus Dominus inquantum homo cognoscit diem iudicij. Ita etiam possumus intelligere illud Psalm. 68. "Deus tu scis insipientiam meam, hoc est, quia Christus non sciebat practicè peccata." Diximus autem esse conuenientissimum modum, quia nemo impositor criminis potest ab illo excusari, siquidem cum minimo suo detrimento potest restituere famam alienam. Quarta conclusio. Quotiescunque infamatus recuperat famam quacumque via siue per seipsum siue in iudicio publico, excusatur iam infamator à restitutione. Verbi gratia, Si infamatus inductis testibus probauit falsum esse testimonium quod de se dictum est. Item si infamia propter temporis diuturnitatem obliuioni data est. Sed in hoc casu aduertendum est, quod quando fuerit aliquod dubium declinandum erit in fauorem innocentis. Probatur ergo conclusio sic explicata. Restitutio fit ad reparandam læsionem secundum iustitiam commutatiuam: sed quoties aliquis alia via reparauit suam famam iam cessauit læsio, ergo. Confirmatur exemplo. Nam si Petrus aliqua via recuperauit rem furto ablatam, non tenebitur fur ad restitutionem ipsius, ergo similiter non tenebitur infamator in nostro casu: nisi fortè infamatus fecerit expensas in recuperanda fama. Vltima conclusio. Si post quam aliquis infamauit iniquè proximum, ipse proximus alias publice infametur de eodem crimine: non tenebitur prior infamator restituere famam illius, quamuis tenebitur ad omnia damna quæ infamatus passus est propter infamiam medio illo tempore ante publicam infamiam. Et ratio est manifesta, quia prior infamator fuit causa illorum malorum. Quod si publica infamia ortum habuit non casualem sed radicalem ex priori infamia: tenebitur infamator ad restitutionem publicæ infamiæ: sed forte excusabitur quia non potest resarcire tantum malum. Si autem casualiter ex priore infamia orta est publica infamia, non tenebitur prior infamator ad restitutionem: quia non est in culpa publicæ infamiæ, sed ipse infamatus propter suam indiscretionem fuit causa publicæ illius infamiæ, quia, verbi gratia, ipse plus nimio conquerebatur publicè de infamatore. Ad argumenta in oppositum respondetur facile iam ex dictis. Ad primum optimè dictum est ibidem, quod in illis casibus nulla est infamia. Ad secundum argumentum respondetur, quòd in illis casibus non est propriè infamator, quanuis auferat famam: quia non aufert illam iniustè. Cæterùm non est huius loci perfecta examinatio illorum casuum: sed primum discutiemus in quæst. 69. Secundum vero in quæst. 70. in solutione ad tertium. & in quæst. 77. Ad tertium argumentum respondebitur dubio sequenti. DVbitatur ergo. Vtrùm cum detrimento propriæ famæ teneatur infamator restituere famam alienam? Respondetur & sit prima conclusio. Prima conclusio affirmatiua. Probatur ex definitis in præcedenti dubio: quoniam in illis omnibus ferè modis quibus diximus famam esse restituendam includitur aliqua infamia ipsius restituentis: sed illi modi sunt conuenientes & necessarij: ergo non obstante infamia restituentis debet restituere. Confirmatur simili exemplo. Restitutio pecuniarum facienda est cum detrimento sui proprij census, vt patet manifestè in eo qui fuit causa incendij domus alienæ: ergo similiter contingit in restitutione famæ. Hinc sequitur vnum corollarium, quòd restitutio famæ facienda est cum detrimento proprij census si opus fuerit. Explicatur hoc. Tenetur infamator adhibere aliquas diligentias, verbi gratia, vocare testes ad restitutionem famæ: tunc dicimus quod si fuerit necessaria pecunia ad istas diligentias tenetur illas expendere. Probatur corollarium, quoniam res inferioris ordinis debent annullari rebus superioris ordinis. Sed census est inferioris ordinis respectu famæ, ergo qui tenetur restituere famam debet adhibere pecunias si necessariæ fuerint ad media necessaria ad restitutionem. Confirmatur, quoniam qui læsit alterum in bonis corporis vulnerando illum, tenetur expendere pecunias necessarias ad curationem vulneris: ergo qui læsit alterum in ipsa fama: tenebitur adhibere pecunias necessarias ad media apta restitutioni. Secunda conclusio. Quoties infamator ex ipso modo restitutionis incurrit magnum detrimentum sui honoris: non tenetur restituere famam quæ non erat magni momenti. Explicatur conclusio. Vir illustris qui in republica infamauerit plebeum, si restituat illi famam, quæ non est magni momenti omnibus pensatis, amittit vir illustris plurimum honoris in republica. Dicimus ergo quod infamatus est irrationabiliter inuitus, si velit sibi fieri restitutionem: ergo alter excusatur à restitutione. Probatur antecedens, quoniam irrationabiliter vult aliquis, quod proximus suus subeat magnum detrimentum propter modicum commodum suum: sed ita contingit in tali casu si plebeius vellet sibi fieri restitutionem, ergo illustris excusabitur. Confirmatur exemplo & similitudine. Si quis vellet, quod proximus, restitueret sibi paruam quantitatem pecuniarum cum magno detrimento sui census, irrationabiliter vellet talem restitutionem fieri sibi, & debitor excusaretur pro tunc, ergo similiter contingit in nostro casu. Sicut enim se habet parua pecunia ad multam, ita se habet parum famæ & honoris ad plurimum. Confirmatur secundo, quoniam si vir illustris aut Prælatus subdito contumeliam fecerit: non tenetur restituere cum detrimento autoritatis prælatiæ. Iuxta id quod dicit Augustinus in regula loquens cum Prælatis, si etiam modum vos excessisse sentitis, non à vobis exigitur vt à vobis subditis venia postuletis: ne apud eos quos oportet esse subiectos dum nimium seruatur humilitas regendi frangatur autoritas. Ergo in casu in quo alius æqualis teneretur petere veniam: non tenetur superior propter decentiam status sui. Ergo simile quid continget in nostro casu. Quoniam decet ad autoritatem & bonam gubernationem reipublicæ, quod illustres habeant honorem integrum apud vulgus. Hic autem honor non conseruaretur, si in omni euentu in quo alter æqualis teneretur restituere famam cum detrimento propriæ famæ: tenerentur etiam illustres ciuitatis cum detrimento suæ famæ restituere, quæ est maximi valoris & vtilitatis in ipsa republica. Obseruandum tamen est, quod tanta potest esse infamia hominis plebei, vt quantum libet illustris sit læsor teneatur restituere cum detrimento propriæ famæ. Verbi gratia, Si imposuit illi crimen læsæ maiestatis vel hæresis. ¶ Ista conclusio sic à nobis explicata asseritur à Magistro Soto supra art. 3. ad 4. Contrariam tamen tenet Nauarro in suo Manuali. cap. 18. nu. 47. Neque tamen ille affert aliquam rationem contra nostram conclusionem: sed duntaxat intendit infirmare nostrum simile de restitutione pecuniarum. Ait enim quod est duplex differentia. Prima quidem, quod restitutio famæ semper fit cum detrimento propriæ famæ, ergo in illa non oportet obseruare an restituens amittat famam suam. Cæterùm in pecuniæ restitutione non semper interuenit detrimentum proprij census. Secunda differentia est, quoniam magna iactura proprij census in restituendo alienum, non tollit in perpetuum obligationem restituendi, sed prorogat tempus restitutionis: at vero in nostro casu & assertione videmur tollere obligationem restituendæ famæ in perpetuum. Igitur non est simile exemplum ad rem præsentem. Nihilominus respondetur, quod istæ differentiæ nullatenus infirmant nostrum simile. Et ad primam differentiam dicimus, falsum esse quod restitutio famæ semper fiat necessario cum detrimento propriæ famæ, præsertim cum notabili detrimento. Etenim in tertio & quarto modo restituendæ famæ qui explicati sunt in tertia conclusione dubij præcedentis: nulla omnino aut certè leuis est infamia restituentis. Respondetur secundo, quod quamuis semper fieret restitutio famæ cum detrimento propriæ famæ, non autem restitutio census fiat cum detrimento proprij census: tamen adhuc conueniunt istæ restitutiones in hoc, quod cum maximo detrimento restituentis & paruo eius cui fit restitutio cessat obligatio. Ad secundam differentiam dicimus nos æquale esse iudicium vtriusque restitutionis, quantum ad hoc quod ad tempus vel in perpetuum cesset obligatio. Etenim si speratur futurum tempus in quo illustris qui infamauit possit plebeio minimo detrimento restituere, vel certè ipse infamatus æquale detrimentum patiatur: non excusamus illustrem in perpetuum ab illa restitutione facienda. Sed prorogamus tempus restituendi. Quod si nunquam illud tempus venerit, excusabitur in perpetuum à facienda restitutione: quanuis ex radice iniuriæ factæ tenebatur restituere: quapropter nulla est differentia inter restitutionem census & famæ, quod attinet ad rem præsentem. An vero teneatur quis restituere famam cum vitæ periculo, dicemus infra artic. 6. ad secundum. DVbitatur decimo. Vtrùm quando fama non potest restitui in eodem genere boni, teneatur restituere illam infamator in alio genere bonorum, vt in pecunia vel orationibus. ¶ Arguitur primo pro parte affirmatiua. Nam D. Tho. in hoc artic. ad 1. & ad 2. expressè dicit, quod si infamator non potest famam restituere, debeat aliter ei recompensare. Arguitur secundo. Cum opus est impendere pecunias ad restituendum in proprio genere. Verbi gratia, in adducendis testibus, diximus iam quod tenetur infamator omnes pecunias necessarias ad talem finem expendere: ergo multo magis tenebitur expendere pecunias pro ipsa fama immediatè quam non potest aliter restituere. Probatur consequentia, quoniam pecunia & census omnis, destinatur ad humanum honorem hominis tanquam inferius quid ad superius. ¶ Arguitur tertio. Pecunia potest esse pretium famæ, licet fama sit superioris ordinis secundum suum genus: ergo poterit recompensari pecunia. Probatur antecedens à simili, quoniam licet aurum sit pretiosius argento secundum speciem suam: nihilominus adæquari possunt in valore adhibita magna quantitate argenti & diminuta auri. Ergo similiter adhibita multa quantitate pecuniæ, poterit esse iusta compensatio cum fama hominis vulgaris. Et confirmatur ex vsu, nam homines vulgares solent æstimare honorem suum certis pecunijs: & ita acceptant restitutionem suæ famæ. Confirmatur secundo. Quoniam vir illustris vt diximus in dubio præcedenti non tenetur cum maximo detrimento sui honoris famam restituere, poterit autem facile satisfacere parti læsæ numerando illi pecuniam: ergo obligandus erit vt hoc faciat. Quarto & vltimo arguitur omnibus argumentis quæ supra fecimus, contendendo quòd pro læsione corporali facienda est restitutio in alio genere bonorum? Propter quæ argumenta diximus probabilem esse sententiam illam. Ergo multo magis probabilis erit pars affirmatiua in isto dubio. Probatur consequentiam, quia fama magis commensurabilis est cum pecunia, quam membra corporalia. Sed in oppositum est, quod qui non potest debitum pecuniarum soluere in proprio genere, non tenetur restituere in fama, vel honore, vel sacrificijs: ergo hæc genera bonorum non sunt commensurabilia adinuicem. ¶ Arguitur secundo. Adulter qui infamauit virum accedendo ad vxorem alterius, non tenetur restituere illi in pecunijs illam infamiam quando in proprio genere non potest, ergo neque in præsenti casu. Vltimo argumentari possumus omnibus argumentis, quibus supra ostendimus probabiliorem esse sententiam illam quod non tenemur homini restituere læsionem corporis secundum se in alio genere bonorum. ¶ In hoc dubio dissoluendo sunt duæ extremæ sententiæ. Altera est affirmatiua ex glossa in. c. ecclesia. titulo, vt lite pendente nihil innouetur, quam sequitur Scotus in. 4. dist. 15. & Soto vbi supra arti. 3. ad. 4. & Couar. libr. 1. Variar. resol. c. 2. nu. 8. & in repetitione regul. peccatum. 1. part. versic. sed &. Altera sententia est negatiua, quam habet Syluest. verb. detractio. quæst. 4. PRO decisione huius dubij, sit prima conclusio. Si iudex per sententiam imponat infamatori pœnam pecuniariam pro restituenda fama, vel etiam si conueniat inter se infamatus & infamator de certa pecuniæ summa, vt infamatus cedat iuri suo: tenebitur infamator in conscientia reddere illam pecuniam. Hæc conclusio certissima est apud omnes. Et probatur, quoniam sententia iudicis iusta in foro exteriori & iusta pacta obligant in foro conscientiœ: sed huiusmodi sententia & pacta obligant in foro conscientiœ. Probatur minor, quia ad iudicem spectat ne delicta maneant impunita: potest igitur & debet in pœnam peccati contra iustitiam, punire & imponere illam pœnam in fauorem partis læsæ. Item ipse infamatus habet ius agendi in iudicio contra infamatorem, ergo vt cedat iuri suo potest recipere pretium pecuniarum. ¶ Secunda conclusio. Quamuis verosimilis sit pars affirmatiua huius dubij: tamen verosimilior est pars negatiua. Probatur, quoniam licet argumenta pro vtraque parte sint probabilia: tamen magis vrgent argumenta partis negatiuæ. ¶ Tertia conclusio. Vtraque sententia temperanda est à prudenti confessario. Etenim si commodè poterit infamator in pecunijs facere restitutionem, iniungat illi vt faciat. At vero si non commode potest facere, vel nimium ægrè ferat dare pecuniam: non obliget illum vt faciat talem restitutionem: siquidem vtraque opinio probabilis est. Similes conclusiones posuimus supra in dubio de læsione corporali: fateor tamen quod in præsenti dubio pars affirmatiua videtur mihi probabilior, quam pars affirmatiua alterius dubij de læsione corporali. Et hoc probat quartum argumentum, quod fecimus pro parte affirmatiua. Quapropter sit quarta conclusio. Quando infamatus est talis conditionis respectu infamatoris, quod receptis ab illo pecunijs fit honorabilior in populo: tenetur infamator ad arbitrium boni viri facere restitutionem in pecunijs. Probatur, quia tunc facit restitutionem in eodem genere, etenim honor & fama eiusdem ordinis bonorum sunt: sed pecuniæ considerantur in isto casu velut instrumenta ad restituendam famam in proprio genere: ergo sicut infamator tenetur expendere pecunias in adducendis testibus ad restituendam famam in proprio genere: tenebitur etiam expendere in isto casu, siquidem illis mediantibus restituitur fama in proprio genere. Et hæc est differentia inter læsionem corporalem membri & infamiam, quod quantumlibet expendantur pecuniæ semper manet mutilatus: at verò infamia pecunijs interdum obruitur & suffocatur. Et idem est si læsio corporalis fuit contra salutem hominis reparabiliter tamen, tunc enim constat quod læsor tenetur expendere pecunias ad reparandam salutem in proprio genere. ¶ Ad argumenta in oppositum pro parte affirmatiua respondetur ad primum, quod Diuus Thomas non est intelligendus de restitutione famæ secundum se in alio genere bonorum: sed de damnis consequutis ex infamia. Secundo respondetur, quòd Diuus Thomas potest intelligi quando pecunijs datis reparatur homo in honore & fama iuxta tenorem quartæ conclusionis. Ad secundum argumentum negatur consequentia. Et ratio discriminis est, quoniam in casu antecedentis, pecuniæ ancillantur ipsi famæ, deseruiunt enim ad media quibus reparatur fama. At vero in casu consequentis pecunia non ancillaretur famæ sed esset mensura illius & dominaretur ei. Ad tertium argumentum negatur antecedens. Et ad probationem respondetur, non esse simile conueniens de auro & argento. Etenim aurum & argentum sunt eiusdem ordinis moraliter in humano conuictu: sunt enim bona vtilia extrinseca homini. At vero fama est superioris ordinis & debetur virtuti: quapropter nullo pretio potest commensurari, sicut neque ipsa virtus cui debetur honor & fama. ¶ Ad primam confirmationem respondetur, iuxta doctrinam primæ conclusionis & quartæ. Licitum est enim homini pactum facere cum infamatore, vt recepta pecunia cedat iuri suo: vel etiam quando mediantibus pecunijs ipsa fama & honor reparatur, tunc potest æstimari ad arbitrium boni viri quantum pecuniæ sit necessarium. Ad secundam confirmationem respondetur, quòd in illo casu æquum est vt vir illustris det pecuniam aliquam infamato iuxta moderationem tertiæ conclusionis: etsi opus fuerit iuxta doctrinam quartæ conclusionis. Ad vltimum argumentum respondetur, ex dictis in explicatione secundæ & quartæ conclusionis. ¶ Poterat disputari in præsenti de restitutione quam tenentur facere hæredes infamatoris. Et rursus quibus hæredibus hominis infamati sit facienda restitutio. Sed tamen hæc difficultas per omnia definienda est & determinanda, sicut supra determinauimus de hæredibus hominis qui læsit in bonis corporis alterum, & de hæredibus eius qui læsus est. DVbitatur secundo. Circa alium modum restituendi famam. Vtrum infamatus possit condonare famæ restitutionem: ita vt ipse infamatus & infamator maneant tuti in conscientia nulla facta restitutione. In hoc dubio sunt duæ sententiæ. Altera est affirmatiua, quæ innititur huic principio, quòd homo est dominus propriæ famæ. Huius sententiæ est Diuus Antoninus in secunda parte titul. 2. capit. 2. §. tertio. & Adrianus in. 4. in materia de restitutione. Et quodlibeto. 1. artic. 1. Magister Soto vbi supra ad quartum. Et etiam lib. 5. de Iustitia & iure. quæst. 10. artic. 2. Et in relectione de ratione tegendi secretum, membro. 1. quæstione. 3. ¶ Altera sententia est negatiua, quæ innititur contrario fundamento, quòd homo non est dominus propriæ famæ. Hanc tenet Caietanus in summa verbo, detractio & infra quæst. 73. artic. 2. & Ioan. Maior in quarto distin. 15. quæst. 16. PRO decisione huius veritatis supponamus ex tractatu de dominio, quòd homo est dominus suæ famæ: & nihilominus inquirimus an ex illo fundamento necessario colligatur non esse peccatum saltem ex genere suo mortale, condonare restitutionem famæ sine vlla rationabili causa: sed potius sit quasi peccatum prodigalitatis sicut quando homo facit de suo quod vult absque rationabili causa. Pro cuius intelligentia aduertendum est, quòd etiam si homo sit dominus propriæ famæ: sunt tamen quidam qui habent propriam famam ex officio, & ex iustitia alijs obligatam, quales sunt prælati respectu subditorum & prædicatores respectu populi cui prædicant. Alij vero non habent obligatam famam suam alijs saltim ex iustitia, quales sunt priuati homines. Secundo notandum est, quòd crimina quæ infamant homines sunt in duplici differentia. Quædam enim non infamant solum propriam personam Prælati, sed etiam infamant ipsos subditos personaliter: qualia sunt crimina in quibus subditi solent plerumq́ue imitari prælatos, cuiusmodi est crimen hæresis. Etenim subditi solent sequi prælatorum doctrinam. Vt si episcopus esset hæreticus præsumerentur oues infectæ hæresi, ac proinde si prælatus notatur de hæresi: notantur etiam de eodem crimine subditi. Alia sunt crimina quæ infamant tantum personaliter personam prælati, ex cuius infamia non sequitur subditos alia infamia, nisi quòd habent prælatum infamatum. Huius generis sunt crimina in quibus subditi non statim præsumuntur imitari prælatum: quale est peccatum inuidiæ & ambitionis. His suppositis sit prima conclusio. Prælatus ex cuius infamia sequitur subditorum infamia primi generis: tenetur ex iustitia non condonare famæ restitutionem: ita quod si remissio facta fuerit, nihil valeat. Probatur: prælatus non potest cedere iuri subditorum, quin potius ex officio & iustitia tenetur illud tueri: sed quando subditi notantur de crimine infamiæ propter infamiam prælati habent ius ad famam Prælati & ad propriam: ergo prælatus non potest condonare restitutionem propriæ famæ. Secunda conclusio. Prælatus ex cuius infamia sequitur non quidem personalis infamia subditorum, sed solum secundi generis infamia: nihilominus adhuc tenetur ipse Prælatus non solum ex charitate, sed etiam ex iustitiæ titulo, non remittere restitutionem, si modo in officio perseuerare vult. Et in hoc differt ista conclusio à prima. Quòd in casu primæ conclusionis, siue perseueret in officio siue non: tenetur ex iustitia non condonare famæ restitutionem. Probatur ergo conclusio secunda. Prælatus tenetur ex officio strictiori vinculo charitatis, quam alij erga subditos: rursus tenetur etiam ex iustitia docere subditos & bonum eis exemplum præbere & fraterna admonitione corripere, & reliqua spiritualia officia impendere. At vero prælatus infamis etiam in crimine in quo solus ipse notatur, non potest hæc officia commodè præstare: ergo vera est conclusio. Probatur minor, ex vulgatissimo dicto Diui Gregorij, necesse est vt cuius vita despicitur, doctrina quoque & prædicatio contemnatur. Ex dictis sequitur corollarium, quod infamator in casibus prædictarum conclusionum non manet tutus in conscientia, etiam si infamatus dicat se remittere restitutionem suæ famæ: sed adhuc tenetur restituere ex iustitia. Tertia conclusio. Persona particularis non peccat contra iustitiam si remittat propriæ famæ restitutionem. Probatur conclusio, quia ille est dominus suæ famæ & non habet illam obligatam alteri ex iustitia: ergo ex nulla parte potest peccare contra iustitiam condonando restitutionem propriæ famæ. Hinc sequitur corollarium, quòd infamator talis personæ non peccabit contra iustitiam, si non restituat illi famam facta tali condonatione. Quarta conclusio. Persona priuata non peccat mortale peccatum contra charitatem, etiam si absque rationabili causa condonet propriæ famæ restitutionem. Hæc conclusio intelligenda est per se loquendo & quantum est ex parte obiecti, scilicet ex parte remissionis propriæ, id est ex parte remissionis famæ. Etenim ex parte circunstantiarum poterit esse mortale. Probatur conclusio sic intellecta, qui prodigit totum censum proprium non peccat mortaliter, quantum est ex parte obiecti, sed solum peccat peccatum prodigalitatis quod ab vniuersis Theologis dicitur veniale ex obiecto: ergo similiter persona priuata quæ propriam famam etiam absque rationabili causa remittit: non peccabit mortaliter sed venialiter tantum. Hæc conclusio est contra aliquos Theologos modernos, qui tenent esse peccatum mortale contra charitatem ex genere suo remittere restitutionem propriæ famæ absque rationabili causa, sed profecto non probant: Quoniam illorum argumenta solum efficiunt quod ex circunstantijs erit mortale peccatum. Quæ argumenta ponemus ad probandam quintam conclusionem. Sit igitur quinta conclusio. Ex circunstantijs sæpenumero erit mortale peccatum contra charitatem remittere propriæ famæ restitutionem: imo vero quotiescunque est peccatum mortale talis remissio etiam contra iustitiam, prouenit ex circunstantijs: vt patet in prima & secunda conclusione, vbi propter qualitatem personæ quæ habet obligatam famam ex officio, efficitur mortale remittere restitutionem famæ. Probatur conclusio. Fama vt plurimum necessaria est priuatæ personæ ad continendum ipsum hominem in officio virtutis: experimur enim quod homines infamati statim præcipites feruntur in vitia: quod etiam docuit D. Tho. supra. q. 33. arti. 7. ergo absque rationabili causa remittere restitutionem propriæ famæ erit contra charitatem propriam sui ipsius, & mortale ex circunstantia, quæ vt plurimum inuenitur in hominibus. Et propterea Sacræ literæ nos admonent. Curam habe de bono nomine: magis enim tibi proderit quam diuitiæ multæ. Et Apostolus alibi inquit, de cætero fratres quæcunque bonæ famæ facite, seu operamini. Deinde probatur conclusio. Peccare coram alijs frequenter, est peccatum mortale scandali contra proximi charitatem: sed multo magis præbet occasionem ruinæ qui scandalizat fratrem qui remittit huiusmodi restitutionem: est enim atque si coram oculis omnium peccatum illud quod sibi imponitur peccaret, ergo. Tertio est alia circunstantia, quod amicis consanguineis & familiaribus magna accedit infamia ex amici consanguinei & familiaris infamia: & obseruandum est in prædictis conclusionibus, idem esse quantum attinet ad infamatum, non curare de famæ restitutione: & remittere illam expressè, in quibus enim casibus erit mortale remittere famam: erit etiam mortale non curare de famæ restitutione per media conuenientia & ordinaria. ¶ Hinc sequitur vnum corollarium, quod infamator in casu præcedentis conclusionis, tenebitur saltim ex charitate restituere famam infamato etiam remittenti restitutionem expressè. Si autem non remittat expressè, sed solum patienter ferat, & non curet de restitutione, siue hoc faciat prudenter siue imprudenter: tenebitur nihilominus ex iustitia restituere illi famam. Quemadmodum licet martyres patienter ferebant tormenta, & maximè voluntariè propter Deum: tamen Tyranni peccabant contra iustitiam torquentes illos. Ita licet infamatus vel propter Deum patienter ferat, vel propter negligentiam suam, peccet non curando de bono nomine: nihilominus infamator tenebitur non solum ex charitate, sed etiam ex iustitia restituere illi famam: quia patientia infamati vel negligentia non debet fauere infamatori. Et propterea diximus in hac obseruatione, quod quantum ad infamatum, idem erat remittere & non curare: quia non est idem quantum ad infamatorem. ¶ Sit iam sexta conclusio. Aliquando non solum nullum est peccatum remittere restitutionem famæ, vel non curare de illa: sed etiam valde meritorium, videlicet quando fuerit rationalis causa secundum leges prudentiæ & charitatis: de quibus iudicant viri spirituales eruditi doctrina & exemplis Sanctorum. Ratio huius conclusionis est, quoniam quanuis fama & honor sit optimum bonum temporale, tamen ordinatum est ex natura sua ad maius bonum, vel communitatis vel virtutis: sicut & ipsa vita pretiosissima exponitur periculis prudenter & sancte propter huiusmodi maiora bona, ergo. Deinde probatur exemplis Sanctorum, imo & Christi Domini: qui sæpe non curauit de infamia falsorum testimoniorum quæ aduersum se obijciebantur, vt patet coram Pilato, Iesus autem tacebat. Cuius etiam exemplo sæpe sancti tacuerunt, dum falsa crimina imponebantur eis. ¶ Sed est vnum argumentum principale contra corollarium quod intulimus ex prima & secunda conclusione. Diximus in superioribus quod si pater læsus in bonis corporis: remittat percussori non solum iniuriam sed etiam damna consequuta: non tenetur percussor restituere quicquam filijs neque tanquam hæredibus, neque titulo alimentorum ad quæ filij habebant ius, ergo similiter si prælatus condonet restitutionem propriæ famæ: non tenebitur infamator famam subditis restituere. Probatur consequentia. Quia sicut prælatus tenetur procurare suam famam pro gubernandis subditis qui sunt filij spirituales: ita etiam pater carnalis tenetur & seipsum & bona sua conseruare pro sustentatione filiorum: ergo eadem est ratio vtriusque casus. Ad hoc argumentum respondetur, quòd non est eadem ratio sed est magna differentia, quoniam pater carnalis est totalis dominus bonorum suorum: quod si silij habent ius ad illa bona vt sustententur à patre: tamen istud ius fundatur non in iustitia commutatiua qua obligetur pater sustentare filios: sed fundatur in voluntate & pietate patris, qua tenetur alere filios, & idcirco remittente patre restitutionem illorum bonorum, factum tenet: quanuis ipse peccet contra pietatem. Quapropter non tenebitur percussor ipsius patris ex iustitia quidquam filijs restituere. At vero prælatus tenetur ex iustitia & ex officio defendere famam subditorum, & propriam famam habet obligatam ex iustitia ad bonam gubernationem subditorum. Ex quo sequitur, quòd si ex infamia prælati sequatur infamia subditorum: tenebitur infamator vtranque famam restituere. Quod si prælatus remiserit restitutionem quod ad se attinet: nihilominus infamator tenebitur restituere subditis famam suam, maxime in casu primæ conclusionis quando notantur subditi de eodem crimine. Nam in casu secundæ conclusionis, si prælatus dimittat officium, non tenebitur infamator vltra restituere quidquam subditis. Ex dictis potest colligi solutio aliorum dubiorum minorum, scilicet, Vtrùm qui infamauit seipsum teneatur sibi famam reparare? Respondetur, quòd si prælatus sit, tenetur ex iustitia reparare famam suam iuxta tenorem primæ & secundæ conclusionis: quonia huiusmodi iustitia non consideratur in ordine ad seipsum, sed ad subditos quibus prælatus tenetur ex iustitia commutatiua. At vero si priuata persona sit nunquam peccabit contra iustitiam quæ non est ad seipsum: poterit autem peccare contra charitatem sui ipsius, vel proximi mortaliter vel venialiter, vel tandem nullo modo peccare iuxta tenorem aliarum conclusionum supra positarum. Secundo colligitur solutio alterius dubij, Vtrùm qui se inuicem infamauerunt possint sibi inuicem condonare famæ restitutionem. Dicendum enim est, quòd si prælati sunt non possunt condonare ad inuicem restitutionem, sed peccant etiam contra iustitiam ratione subditorum iuxta tenorem primæ & secundæ conclusionis. Si autem sunt personæ priuatæ, dicendum est de illis, iuxta tenorem aliarum conclusionum. Poterit autem contingere quod quando duo ad inuicem se infamauerunt non sit æqualis vtriusque causa ita vt ambo æqualiter possint condonare restitutionem. Tertiò potest colligi solutio specialis difficultatis, Quomodo sit facienda honoris restitutio. Est enim honor eiusdem ordinis cum fama, & debetur virtuti secundùm se, sed differt à fama in eo quod honor exhibetur præsenti: fama vero est de absentibus proprie. Diuus Thomas in solutione ad tertium, dixit de restitutione honoris. Nos autem ponimus primam conclusionem, qui honorem per contumeliam abstulit vel quomodolibet alias, tenetur in eodem genere restituere, scilicet, exhibendo reuerentiam iuxta conditionem personæ. Secundo probatur ex illo ad Rom. 13. "Reddite omnibus debita cui honorem honorem," &c. Probatur. Quoniam qui honorem abstulit, iniuriam fecit proximo contra iustitiam commutatiuam in re quæ in eodem genere restitui potest, ergo tenebitur in eodem genere restituere. Secunda conclusio. Conuenientissimus modus & aliquando necessarius ad restituendum honorem, est veniæ petitio. Probatur ex doctrina Augustini in regula, melior est enim qui quanuis ira sæpe tentetur, tamen impetrare festinat vt sibi dimittat cui se agnoscit fecisse iniuriam: quam qui tardius irascitur & ad veniam petendam tardius inclinatur. Quibus verbis expressè satisfactionem pro conuitio & maledicto dicit esse veniæ petitionem. Et statim subijcit. Qui autem nunquam vult petere veniam aut non ex animo petit sine causa est in monasterio, etiamsi inde non proijciatur. Et hæc est communis sententia doctorum. Solus Caietanus infra quæst. 72. art. 3. videtur negare petitionem veniæ esse necessariam ad restituendum honorem. At vero ipsemet in opusculo. 17. responsionum, responsione. 13. puncto. 5. explicans locum citatum, sentit omnino nobiscum in hac conclusione. Verum est tamen quòd sunt duæ exceptiones in hac nostra conclusione. Prima est quando prælatus fuit qui fecit iniuriam subdito in honore: iste enim non tenetur petere veniam iuxta doctrinam Diui Augustini, ne regendi frangatur autoritas: sed alia via potest honorare subditum. Idem dicimus de magistris respectu discipulorum, & de illustribus ciuitatis respectu vulgi proportionabiliter ad arbitrium boni viri. Secunda exceptio est, quando vsus patriæ & prouintiæ non admittit huiusmodi restitutionem honoris per petitionem veniæ: sed potius talis petitio reputatur & iudicatur noua iniuria. Tunc enim alia via suauior quærenda est, vt iniuriam passus recuperet honorem suum. Diximus hactenus de restitutione facienda pro læsionibus, tam in corpore, quam etiam in fama & in honore. Cæterum de ipsis læsionibus secundùm se in sequentibus dicendum erit. Præterea. Difficultas huius articuli est circa solutionem ad tertium, vbi Diuus Thomas agit de restitutione ab eo facienda, qui impedit aliquem à consequutione præbendæ vel officij. Et quanuis dupliciter possit oriri obligatio restituendi in distributione harum dignitatum, videlicet vel ex parte distributoris qui iniquè diuidit atque distribuit, vel ex parte iniustè impedientis bonam distributionem: tamen in præsenti, solum facimus sermonem de obligatione restituendi quatenetur impediens bonam distributionem. Nam de priori obligatione vniuersaliter agendum est in quæst. 63. DVbitatur duodecimo & vltimo in hoc articulo, Vtrum vniuersaliter omnis impediens iniustè, vel per dolum aut fraudem, alterum à consequutione officij vel beneficij, teneatur illi restituere? ¶ Arguitur primo pro parte negatiua. Ad hoc quod propriè dicatur restitutio, necesse est quòd aliquis sit deiectus à dominio vel possessione rei suæ, vt verè dicatur restitui. Sed ille qui impeditur à consequutione eius quod nondum habet videlicet beneficij, non est deiectus à dominio vel possessione rei suæ: ergo qui impediuit non tenetur restituere. Secundò arguitur. Qui per fraudem aut dolum impedit dignum à consequutione beneficij vt præbenda detur digniori, non tenetur restituere, & tamen iniustè impedit videlicet per fraudem & dolum, ergo illa non est vniuersalis regula. Maior videtur esse doctrina Diuus Thomas in solutione ad tertium, vbi docet quòd qui impedit dignum à consequutione beneficij propter bonum Ecclesiæ, vt detur digniori: non tenetur restituere quidquam. Confirmatur. Quoniam animus impedientis bene vel male affectus, nihil confert ad rationem iniustitiæ: sed pertinebit affectus ille ad charitatem vel ad odium proximi. At vero obligatio restituendi pensatur ex iniuria & damno dato, ergo nihil refert quòd impediens intendat bonum ecclesiæ vel non intendat: vt teneatur restituere præbendam: quanuis alias tenebitur ad restitutionem famæ si infamauit eum, vt impediretur à consequutione beneficij. Tertiò arguitur. Ipsemet oppositor qui petit beneficium simul cum alijs candidatis siue oppositoribus concurrentibus, quos ipse cognouit esse digniores se, impedit iniuste alios digniores à consequutione præbendæ: & tamen si sibi conferatur præbenda non tenebitur ad vllam restitutionem faciendam: ergo non est vniuersalis regula. Minor probatur ex communi consensu & vsu omnium. Maior autem probatur. Quia ille inducit electores in hunc errorem vt existiment se digniorem esse cæteris, ergo. Quartò arguitur, & intendimus probare quòd saltem quando solis precibus, induxit aliquis electores vt conferant beneficium minus digno vel certè indigno: non teneatur ad restitutionem digniori vel digno impedito ad consequutionem beneficij. Est argumentum à simili. Quando aliquis precibus aut consilio induxit aliquem, ne daret eleemosynam pauperi, vel ne relinqueret hæreditatem vel legatum vel quamlibet liberam donationem, non tenetur ad aliquam restitutionem faciendam ei quem impediuit à consequutione beneficij, ergo neque in nostro casu tenebitur ille ad restitutionem aliquam faciendam. Antecedens ab omnibus conceditur: consequentia probatur. Quoniam idcirco in casu exempli adducti, non tenetur impediens restituere: quia impeditus nondum erat assequutus illud beneficium, quin potius assecutio pendebat ex libera voluntate collatoris. Sed hoc ipsum contingit, quando quis precibus inducit collatorem vt conferat præbendam: ergo non tenetur ad restitutionem. Vltimò arguitur. Ipsemet distributor si iniquè distribuat prætermittens digniorem, conferens beneficium digno: imò etiam indigno: non tenetur ad aliquam restitutionem faciendam digniori vel digno, ergo multo minus tenebitur, qui induxit illum solis precibus vt ita distribueret. Antecedens ferè ab omnibus doctoribus nostri temporis conceditur: qui solum aiunt, quòd si qua restitutio facienda est quando elegit indignum: illa facienda erit ecclesiæ vel communitati, cui accidit incommodum & malum ex electione indigni. Consequentia probatur. Quia quando causa principalis alicuius actionis non tenetur ad restitutionem: minus videtur obligari causa minus principalis. Et confirmatur. Quia si impediens teneretur in prædicto casu ad restitutionem faciendam: teneretur ad restitutionem faciendam totius damni illati. Hoc autem est falsum, vt docet Diuus Thomas ad tertium, vbi ait, quòd non tenetur in totum restituere, sed ad arbitrium boni viri. Sequela probatur. Distributor ipse, si teneretur ad restitutionem, teneretur ad restitutionem totius damni illati, ergo etiam ille qui induxit eum ad prædictam restitutionem: sicut qui induxit alterum vt occidat hominem. IN hoc grauissimo dubio prima sententia est Scoti, Ricardi, & aliorum in 4. asserentium, quòd ille qui impediuit alterum à consequutione beneficij, si id fecit intendens commodum suum vel amici: non tenetur ad vllam restitutionem faciendam. Si tamen id fecit in odium impediti vt ei malum faciat: tenetur ad restitutionem. Et aliqui existimant quòd D. Thom. ad 4. supra fauet huic sententiæ. Veruntamen sententia Diui Thomæ explicabitur sequentibus conclusionibus. Prima conclusio est. Quod impediens aliquem iustè à consequutione præbendæ, videlicet, intendens honorem Dei vel vtilitatem ecclesiæ, procuret quòd detur digniori: non tenetur ad aliquam restitutionem. Secunda conclusio. Qui impedit iniustè, intendens impediti nocumentum, consulens quòd non detur digno præbenda antequam sit firmatum quòd ei detur: tenetur ad aliquam restitutionem faciendam ad arbitrium boni viri. Tertia conclusio. Si iam firmatum erat vt daretur præbenda alicui, & alius propter indebitam causam procuret quòd reuocetur propositum illud: tenetur ad restitutionem æqualis, scilicet, totius damni. Ecce in istis conclusionibus Diuus Thomas nihil fauet prædictæ sententiæ. Alia sententia est cuiusdam Geraldi, qui statuit regulam generalem. Quoties quis impedit alterum ab eo quod nondum erat sui iuris: non fit ei ad restitutionem obnoxius. Refert istum autorem Adrian. in 4. Sententiarum in materia de restitutione, fol. 47. & Magister Soto art. 3. vbi supra ad sextum. ipse vero Magister Soto asserit, quòd is qui precibus aut consilio impedit dignum aut digniorem à consequutione officij publici: non tenetur ad aliquam restitutionem faciendam impedito. Si autem per vim aut fraudem impedierit: tenetur ad restitutionem faciendam magis vel minus, iuxta moderationem Diui Thomæ ad quartum. In eadem sententia est Nauarro in Manuali. capit. 17. à numer. 69. & deinceps. Vltima sententia est asserentium, quod ille solum tenebitur ad restitutionem in casu nostri dubij, qui impedit iniustè dignum à consequutione præbendæ: is autem qui impedit iuste, quocunque animo id fecerit non tenetur ad restitutionem. Hæc sententia videtur mihi esse Diui Thomae & est Caietani super hunc artic. in solutione ad quartum. Hanc sequutus fuit Magister Victoria. PRO decisione huius rei & intelligentia Diui Thomae notandum est primò, quod bona à quorum assecutione potest aliquis impediri sunt in duplici differentia. Quædam sunt ei debita ex iustitia, siue commutatiua siue distributiua. Alia vero non quidem ex iustitia, sed solum ex liberalitate & misericordia alterius expectantur. Exemplum primi est, in bonis publicis quæ ex iustitia distributiua debentur ciuibus pro qualitate meritorum. Exemplum secundi est in bonis gratuitis, scilicet, in largitis eleemosynis. Rursus bona publica quæ ex iustitia distributiua debentur diuidi possunt in duplici differentia. Quædam quæ potissime destinata sunt in commodum & fauorem personarum: quædam vero quæ licet aliquo modo ordinata sint in fauorem personarum, tamen per se primo instituta sunt in commodum & vtilitatem reipublicæ. Exemplum primi est in ærario publico quod distribuitur per singulos ciues. Exemplum secundi est, in publicis magistratibus & officijs, siue ecclesiasticis siue secularibus. Notandum est secundo, quod duobus modis potest aliquis impedire aliquem à consequutione alicuius boni, videlicet iustè vel iniustè. Iustè quidem dicetur quis impedire alterum, quando neque contra commutatiuam iustitiam neque distributiuam quid facit. Verbi gratia, si quis sine vi & dolo impediat dignum vel minus dignum à consequutione beneficij iustè facit. Rursus dupliciter potest contingere quod aliquis iustè impediat alterum. Vno modo iustè formaliter secundum rationem formalem virtutis iustitiæ perfectæ, videlicet, quando impedit propter debitum finem debito loco & tempore, & cum reliquis circunstantijs virtutis. Altero modo potest impedire iustè materialiter, & quantum ad substantiam actus: non violans iustitiam commutatiuam vel distributiuam. Vt si aliquis imprudenter maloq́ue animo, & propter malum finem impediat à consequutione boni alicuius. Iniustè vero potest quis impedire alterum. Primò quidem contra iustitiam commutatiuam tantum. Secundò contra distributiuam tantum. Tertiò contra vtranque simul. Exemplum primi, in eo quiper vim aut fraudem impedit indignum aut minus dignum à consequutione boni. Exemplum secundi est in eo qui absque vi & dolo impedit digniorem à consequutione præbendæ. Exemplum tertij est in eo qui vi aut fraude adhibita, impedit digniorem à consequutione præbendæ. Rursus qui iniustè impedit contra iustitiam commutatiuam tantum, aliquando procurat distributiuam iustitiam bene exerceri. Verbi gratia, si impediat indignum vt detur beneficium digno, vel impediat minus dignum vt detur digniori. Quandoque vero non procurat iustitiam distributiuam, verbi gratia, si impediat dignum vt detur æquè digno. Denique aduertendum est, quòd quanuis præsens quæstio principaliter instituatur de officijs publicis distribuendis, & de impedimento bonæ & debitæ distributionis: tamen obiter etiam definiemus illam respectu cuiuslibet boni quod aliquis intendit vel sperat. Prima conclusio. Qui per medium aliquod tantum contra iustitiam commutatiuam, impedit alterum à consequutione boni quod non est sibi debitum ex iustitia, sed ex liberalitate: tenetur ad restitutionem faciendam. Si autem non impediat per vim aut fraudem: non tenetur ad restitutionem. Prima pars conclusionis probatur. Quia per restitutionem debet reparari omnis læsio contra iustitiam commutatiuam & omnia damna, ergo qui per tale medium contra iustitiam commutatiuam impediuit aliquem à consequutione boni quod erat in promptu obtinere, etiam si obtinendum ex misericordia vel liberalitate alterius: tenebitur ad restitutionem faciendam illius damni consecuti ex iniustitia quam ab altero passus est. Secundò probatur conclusio. Qui per vim illatam in bonis corporis, vel etiam per infamiam, fuit causa quod proximus non obtineret aliquod bonum: tenetur ad restitutionem illius boni, vt definitum est in superioribus, ergo etiam in casu nostræ conclusionis tenebitur qui impediuit per aliquod medium contra iustitiam commutatiuam. Secunda vero pars conclusionis probatur ex opposita ratione. Ille non facit aliquid contra iustitiam commutatiuam neque distributiuam, ergo non tenetur restituere. Probatur consequentia. Quia sola læsio contra iustitiam, obligat ad restitutionem. Hæc conclusio asseritur ab omnibus fere saltem quoad secundam partem, quantum vero ad primam partem videtur Caietanus aliquo modo contrariari in hoc artic. dub. 6. asserit enim vniuersali ter, quòd qui impedit alterum à consequutione huiusmodi bonorum, non tenetur ad restitutionem, etiam si faciat id ex odio. Ad eundem modum loquitur in Summa, verbo, restitutio. Sed profecto Caiet. nullibi dicit expresse, quod si apponat medium contra iustitiam commutatiuam per quòd impediat alterum à consequutione talis boni, non teneatur ad restitutionem: sed solum dicit, etiam si id faciat ex odio. Et sic Caietanus intelligendus erit quando non interuenit vis aut dolus. Syluester autem in verbo restitutio. 3. §. vltimo. magis videtur aduersari nostræ sententiæ: sed nos demonstrationem illam existimamus. Secunda conclusio. Quandocunque aliquis impedierit ciuem à consequutione boni quod sibi conueniebat ex iustitia distributiua, & institutum erat principaliter in bonum particulare ciuium: tenebitur restituere, etiam si solis precibus absque dolo & fraude impedierit. Hæc conclusio communis esse debet consensus omnium doctorum: & probatur. Distributor ipse minister reipublicæ, si non distribuat illa bona secundùm proportionem iustitiæ distributiuæ, tenebitur ad restitutionem faciendam illi, cui minus dedit: sed qui impedit distributorem etiam solis precibus & consilio quominus exerceat rectè officium ministri distribuentis est concausa illius damni quod alteri prouenit: ergo similiter ad restitutionem tenebitur: quoniam omnis consulens aut deprecans vt fiat iniustitia alteri: tenetur similiter ad restitutionem cum illo qui facit iniustitiam, quando suo consilio vel precibus mouit alterum vt faceret iniustitiam. Secundo probatur exemplo. Qui impedit œconomum solum consilio & rogatu, ne elargiatur eleemosynam illi pauperi cui dominus fieri præceperat: tenetur ad restitutionem, ergo etiam in nostro casu, quoniam distributor per omnia quantum ad hoc similis est œconomo. Tenetur enim singulis ciuibus distribuere huiusmodi bona secundum voluntatem reipublicæ, quæ domina est illorum bonorum. Sed de ista conclusione & ratione illius, dicemus postea copiosiùs quæstione sequenti. Hactenus diximus de bonis priuatis in conclusione prima, & publicis ordinatis in bonum particulare. At vero de bonis publicis destinatis principaliter in commodum communitatis, sit tertia conclusio. Qui impedit iuste formaliter aliquem à consequutionem officij publici, non tenetur ad aliquam restitutionem. Qui autem impedierit iuste materialiter tantum, peccabit quidem: non tamen tenebitur ad vllam restitutionem faciendam. Sit exemplum primæ partis conclusionis, in illo qui bono animo attentis omnibus circunstantijs impediuit indignum, vel minus dignum à consequutione beneficij. Exemplum secundæ partis, est in eo qui malo animo & malo fine idipsum fecerit, sine fraude tamen aut vi. Vtraque pars conclusionis videtur euidens, quia ille operatur secundum virtutem, ergo ad nullam tenetur restitutionem. Secunda vero probatur. Quoniam euidens est quod solius iustitiæ violatio obligat ad restitutionem. Qui autem illo modo impedit, solum peccat contra charitatem & prudentiam: ergo non tenetur ad restitutionem. Quarta conclusio. Qui impedit iniuste contra commutatiuam iustitiam procurans tamen, quod iustitia distributiua seruetur procurans quod officium detur digniori, tenetur ad restitutionem iniuriæ illatæ contra iustitiam commutatiuam: non tamen tenetur ad restitutionem officij ablati. Itaque si vi aut fraus contra minus dignum æstimetur centum aureos, debet restituere centum aureos, nihil tamen pro beneficio ablato, etiam si aliàs certissime minus dignus assequuturus erat officium. Prima pars conclusionis manifesta est, quia læsio contra iustitiam commutatiuam reparanda est restitutio. Secunda vero pars, quòd ista restitutio non sit extendenda ad restitutionem beneficij vel officij. Probatur. Quia illud officium debebatur secundùm iustitiam distributiuam digniori, ergo minus digno non est facienda restitutio. Probatur consequentia. Quia quanuis dignus absolutè consideratus ius habet, vt se opponat officio vel beneficio: tamen comparatione dignioris non propriè impeditur ius illius ad beneficium: quia comparatione dignioris non habet ius legitimum vt acquirat beneficium secundùm iustitiam distributiuam. Secundò probatur. Quoniam si ipsemet minister distributor consentiret cum fraude & dolo, vt minus dignus impediretur à consequutione officij vel beneficij non teneretur ad aliquam restitutionem beneficij quod datum est digniori: nam ipse ita tenebatur distribuere vt daret digniori, ergo neque alter tenetur restituere qui fuit concausa per fraudem & dolum, vt auferretur à minus digno & daretur digniori, siquidem causa & concausa æqualiter tenentur ad restitutionem. Ex hoc sequitur, quòd etiam si ille qui impediuit per fraudem & dolum contra iustitiam commutatiuam minus dignum à consequutione beneficij non procurauerit bonum iustitiæ distributiuæ. Tamen illud consequutum est, vt daretur digniori: non tenebitur ad aliquam restitutionem beneficij faciendam minus digno magis quam ipse distributor. Ratio huius est, quia restitutio non obligat propter solum malum animum iniquè operantis, sed propter damnum reuera consequutum, ad cuius contrarium bonum habebat ius ille qui impeditus est. Quinta conclusio. Qui impedit iniustè contra iustitiam commutatiuam tantum, si ex actione illius consequutum est quòd seruetur distributiua, siue per se siue per accidens, non tenebitur ad restitutionem faciendam pro beneficio, etiam si ipse intenderet quòd eligeretur indignus. Cuius ratio est eadem atque corollarij præcedentis. Sexta conclusio. Qui per vim aut fraudem impediuit dignum vt daretur beneficium æquè digno, vel reuera ita consequutum est quòd propter eius impedimentum daretur beneficium æquè digno, nihilominus ille tenetur ad restitutionem. Probatur ex celebri regula, si tua culpa damnum datum est, &c. sed culpa eius qui impediuit dignum per vim aut fraudem datum est illi hoc damnum quod caret beneficio quod erat habiturus iure optimo, ergo tenetur illi restituere. Confirmatur. Quia quanuis oppositores sint æquè digni, tamen ille qui per vim & fraudem impeditur, habebat ius magis propinquum ad obtinendum beneficium quam alij, ergo qui contra iustitiam commutatiuam impediuit illam propinquitatem, tenebitur ad restitutionem illius damni. Hic sequitur, quòd si per vim aut fraudem reuera ille non fuit impeditus, licet iniquus intenderit impedire, non tenebitur ad restitutionem si alteri æquè digno datum est beneficium. Ratio est à contrario conclusionis præcedentis. Etenim reuera per fraudem & dolum non est datum illi hoc damnum, quoniam etiam si abfuisset vis aut fraus ille non erat consequuturus beneficium. Sed est obiectio contra istam conclusionem. Nam in quarta conclusione dictum est qui tantum impedit contra iustitiam commutatiuam etiam per fraudem & dolum non tenetur ad restitutionem beneficij, quia non læsit iustitiam distributiuam: sed hoc ipsum contingit in casu sextæ conclusionis, ergo eadem est vtriusque ratio. Ad hoc argumentum respondent quidam, esse differentiam in eo quod in casu quartæ conclusionis non solum non læditur iustitia distributiua, sed etiam procuratur & consequitur recta distributio iustitiæ distributiuae quod beneficium detur digniori. At vero in casu sextæ conclusionis quanuis non lædatur iustitia distributiua tamen non procuratur nec consequitur. Nihilominus nobis alia solutio videtur melior, videlicet, quod est impertinens quòd procuretur iustitia distributiua quando non consequitur talis rectitudo: si autem consequitur, etiam si quis procurauerit oppositum per iniquitatem non tenebitur ad restitutionem beneficij faciendam digno quem impediuit. Est igitur differentia inter casum quartæ conclusionis & sextæ, quod peccatum contra iustititam commutatiuam commissum in casu conclusionis sextæ extendit se ad maius damnum eius qui impeditur, videlicet, quod cæteris paribus ille erat propinquior assecutioni beneficij, eo quod distributor paratus erat illi conferre nisi per iniquitatem alterius, scilicet, fraudem vel dolum aut vim auerteretur eius animus vt illi non conferret: & hoc est damnum quod consequitur ex iniquitate alterius contra iustitiam commutatiuam, ac proinde tenetur restituere beneficium: at vero in casu quartæ conclusionis datur beneficium digniori, respectu cuius dignus non habebat ius. Sed dicet aliquis: quid erit si per preces vel consilium impediat aliquis dignum ad quem animus distributoris erat iam inclinatus vt conferret illi beneficium, & propter preces vel consilium alterius auersus est ab illo animo & contulit beneficium alteri æquè digno. An tunc impediens teneatur restituere beneficium. Respondetur, quòd non tenetur restituere. Ratio est manifesta. Quia ille non peccat contra iustitiam commutatiuam neque distributiuam, ergo non tenetur ad restitutionem. Probatur antecedens. Quia ille precatur & consulit id quod distributor posset iuste facere, ergo non peccat contra iustitiam distributiuam nec commutatiuam. Item medium quo vtitur, scilicet, preces & consilium absque vi & fraude non est contra iustitiam commutatiuam respectu digni quem impedit. Probatur. Quia licitum est vnicuique rogare pro amico æqualiter digno absque vi & fraude respectu alterius digni. Septima conclusio. Asseritur à quibusdam modernis Theologis sub ista forma. Omnis qui impedit iniustè contra iustitiam distributiuam tantum, etiam si non vtatur vi aut fraude, sed roget vel consulat vt beneficium detur minus digno tenetur ad restitutionem faciendam pro beneficio digniori impedito. Hæc conclusio videtur necessario coniuncta cum sententia quæ asserit quod distributor qui violat iustitiam distributiuam tenetur ad restitutionem digniori faciendam, quæ quidem sententia, vt dicemus quæstione sequenti, verior est. Sed nunc probatur conclusio, quia Diuus Thomas in responsione ad quartum, nullam aliam iustitiam assignat in eo qui impedit iustè, nisi quod ille procurat quòd detur præbenda digniori. Item nullam iniustitiam aliam assignat in eo qui impedit iniustè, nisi quòd præbenda detur minus digno, sed illa iustitia quod præbenda detur digniori distributiua est & illa iniustitia quòd præbenda detur minus digno contra distributiuam tantum est, ergo ex hac sola radice quòd læditur iustitia distributiua tantum, tenebitur ad restitutionem, non solum distributor, sed etiam impediens & consulens. Secundò. Diuus Thomas absolutè pronuntiat quod qui impedit iniustè, tenetur ad restitutionem faciendam nulla facta mentione fraudis aut violentiæ, sed qui contra iustitiam distributiuam tantum impedit digniorem, reuera iniustè impedit non minus, imo magis quam si contra iustitiam commutatiuam tantum impediret, eo quòd iustitia distributiua præstantior est quam commutatiua: reperitur enim in Deo propriè non autem commutatiua, ergo tenebitur ad restitutionem qui contra tantum iustitiam distributiuam impedit digniorem. Denique Diuus Thomas expresse dicit, quòd qui impedit ne præbenda detur digno vel digniori, consulens quòd ei non detur tenetur, ad restitutionem, sed iste tantum peccat contra iustitiam distributiuam, ergo conclusio posita est expressa sententia Diui Thomæ. Nihilominus his non obstantibus ostendemus diligenter in quæst. 63. sequenti. quòd nisi in violatione iustitiæ distributiuæ interueniat læsio contra iustitiam commutatiuam expressa vel virtualis, nunquam oritur ratio vel obligatio restituendi. Verbi gratia, si distributor sit absolutus dominus distribuendorum bonorum, potest quidem ille exercere iustitiam distributiuam. At vero non poterit peccare contra iustitiam commutiuam etiam si minus dignis maiora conferat. Et ratio est, quia facit de suo quod vult neque tenetur aliunde ex vi iustitiæ commutatiuæ rectè exercere officium iustitiæ distributiuæ. Exemplum huius esse potest in Rege qui ex proprio patrimonio velit militibus aliquod beneficium conferre. Tunc enim etiamsi minus dignis maiora conferat, non tenebitur ad aliquam restitutionem. Hoc ipsum magis lucet in Deo qui exercet iustitiam distributiuam proprissimè quando vult & reddit vnicuique secundum opera sua. At vero si Deus de facto velit maioribus meritis minus præmium conferre, non teneretur ad restitutionem, sed quia dixit quod redditurus est vnicuique secundùm opera sua, non esset verax & fidelis, nisi ita distribueret. Sic igitur in proposito dicemus, quod impediens etiam absque vi & fraude ne detur beneficium digniori, facit quidem contra iustititam distributiuam expresse & formaliter, sed tamen tenetur ad restitutionem quia virtualiter facit contra iustitiam commutatiuam, quia ex iustitia commutatiua tenetur vnusquisque non impedire ius alienum. At vero dignior habet ius ad beneficium respectu distributoris qui tenetur digniori conferre, quanuis non teneatur vnusquisque ex iustitia commutatiua illud procurare, tamen tenetur illud non impedire. Item est alia ratio quare ille peccet contra iustitiam commutatiuam, quia ipse distributor cum non sit dominus absolutus illorum bonorum, tenetur ex iustitia commutatiua rectè exercere officium distributoris, quandiu vult esse dispensator reipublicæ quæ domina est illorum bonorum & idcircò tenetur illa bona dispensare secundùm voluntatem domini. Hinc igitur est quòd consulens & rogans ne recte exerceat officium distributoris peccet idem peccatum quod peccat ipse distributor contra iustitiam commutatiuam, sicut qui consuleret alicui ministro quòd non daret eleemosynam secundùm voluntatem domini teneretur etiam ipsi pauperi restituere. Habemus igitur intentum quòd obligatio restituendi semper oritur ex læsione iustitiæ commutatiuæ expressa & formali vel saltem virtuali. Vnde sit septima conclusio. Si intelligatur expressè & formaliter vel virtualiter de impedimento contra iustitiam commutatiuam tantum vera est, si autem dictio exclusiua, tantum, excludat læsionem virtualem falsa est. Denique circa omnia prædicta de restitutione pro beneficio totaliter vel in parte obseruanda est mens & intentio distributoris. Etenim si nulla est intentio moraliter loquendo quòd distributor collaturus est beneficium impedito etiam per iniquitatem non tenebitur intendens impedire ad aliquam restitutionem faciendam, si autem aliqua spes erat, sed non certa moraliter loquendo, tunc intendens impedire, tenetur ad arbitrium boni viri aliquam partem restituere. Si verò certissima spes erat, quòd ille impeditus assecuturus erat officium vel beneficium, tunc qui iniustè impediuit tenebitur ad restitutionem æqualis. Rursus ex parte impedientis multum confert considerare intentionem illius: aliquando enim bona fides eius excusabit eum à restitutione. Verbi gratia, si Petrus intendebat eligere digniorem neque sibi constabat quòd per suam diligentiam forte eligeretur indignior, tunc etiam si indignissimus euadat electus non tenetur ad aliquam restitutionem, quia neque obligatur ratione iniuriosæ actionis, neque ratione rei acceptæ. Sed contra huiusmodi obseruationes, & ea quæ supra dicta sunt in prima & tertia conclusione est argumentum ex Iurisconsulto ex. l. 1. §. denique. &. l. 2. §. idem Labeo. ff. de aqua pluuiali arcenda. vbi inquit, quòd si vicinus superior fontem aut torrentem qui per fundum suum decurrit & in inferioris vicini prædium deuoluitur auerterit. Siquidem animo nocendi vicino id fecerit est iniurius & tenetur ad restitutionem: si autem id fecerit vt sibi suisq́ue rebus prospiciat aut consulat non est iniurius, neque tenetur ad restitutionem. Confirmatur ex. l. Proculus. ff. de damno infecto. vbi simile quid habetur, imo vero Diuus Thomas in solutione ad quartum huius articuli inquit, quòd qui impedit iniustè tenetur ad restitutionem. Et ponit exemplum. Si quis intendit nocumentum eius qui impedit propter odium & vindictam. Ad hanc obiectionem respondetur primò cum Iurisperitis doctissimis nostri temporis, leges illas esse pœnales & punire odium quod exercere potest vicinus contra vicinum: at vero pœna non incurritur ante iudicis sententiam & condemnationem. Respondetur secundò & melius leges illas non esse pœnales sed directiuas, & tribuere ius fontis aut torrentis ei per cuius agrum fons vel torrens præterlabitur ea conditione, vt suis & sibi necessaria prouideat, quòd si non fuerit ei necessarius totus fons aut torrens tribuit ius vicino inferiori in cuius agrum decurrit, & consequenter si non existenti tali necessitate auertat fontem etiam si ex odio id faciat, non tenetur ad aliquam restitutionem. Et ratio est, quia odium illud non est causa iniuriæ: leges autem loquuntur ex odio ex quo tanquam ex causa oritur illa iniuria. Eodem modo respondetur ad legem Proculus. vbi est similis casus. At vero ad Diuum Thomam respondetur, quòd ille solum intendit quòd qui fuit causa damni iniustè teneatur ad restitutionem, & quoniam vt plurimum causa huius nocumenti est odium & vindicta: posuit exemplum in eo qui ex odio impediebat rectè fieri distributionem officiorum vel beneficiorum: quod autem dicit Diuus Thomas in solutione ad quartum. in vltimis verbis, quòd si aliquis propter indebitam causam procuret quòd reuocetur animus firmus distributoris qui decreuerat dare beneficium digniori tenetur ad restitutionem, diuersimodè intelligitur à discipulis Diui Thomæ quidam enim inter quos est Magister Soto vbi supra, aiunt indebitam causam esse tantum vim vel fraudem aut dolum. Alijs vero videtur quod Diuus Thomas vniuersaliter loquatur de indebita causa, ita vt per indebitam causam intelligatur siue sit contra iustitiam commutatiuam per vim aut fraudem siue contra distributiuam tantum. Nobis autem videtur quòd planius intelligatur per indebitam causam quando aliquis procurat quomodocunque, quòd præbenda non detur minus digno & auferatur à digniori siue id faciat per dolum aut vim siue per preces aut consilia, siue per pretium aut quomodocunque hoc fiat. Cæterum iam nos diximus quòd per solam læsionem & violationem iustitiæ distributiuæ numquam oritur obligatio restitutionis. Hactenus diximus de restitutione quam debet facere impediens ipsi impedito. At vero de restitutione quæ facienda est Ecclesiæ vel communitati communis est sententia doctorum, quòd impediens digniorem, si tamen officium vel beneficium conferatur digno non tenetur ad aliquam restitutionem faciendam communitati quomodocunque impedierit. Sed tamen hæc sententia quantumlibet communis diligenter examinabitur in quæstione 63. sequenti. Ad argumenta quæ posita sunt in principio huius dubij facile est respondere. Ad primum respondetur, quòd quanuis aufertur ius vel committitur fraus & dolus contra aliquem, manifestum est, quòd aufertur ab illo id ad quod habet ius acquisitum, videlicet libertas propria vel cognitio veritatis vel etiam fama, quapropter qui sic impedit tenetur ad omnia damna quæ consequuntur inde, quando vero læditur iustitia distributiua tantum expressè & formaliter vt in casu septimæ conclusionis à nobis explicatum est, tunc etiam aufertur ab impedito illud quod erat in promptu vt esset suum secundum voluntatem reipublicæ: & hoc sufficit vt ex necessitate facienda sit illi restitutio quia ibi latet violatio commutatiuæ iustitiæ eo quòd impediens procurat, quòd distributor qui est minister non distribuat illa bona secundum voluntatem domini. Vnde vterque peccat contra commutatiuam iustitiam. Ad secundum argumentum respondetur quòd impediens per vim aut fraudem minus dignum non tenetur ad aliquam restitutionem pro beneficio. Sed tantum tenetur ad restitutionem iniuriæ factæ contra iustitiam commutatiuam, reddendo illi libertatem vel famam suam. Ad confirmationem respondetur, quòd animus bene vel male affectus non obligat ad restitutionem neque liberat à restitutione, sed nocumentum reuera illatum obligat ad restitutionem. Ad tertium argumentum respondetur. Raros esse homines qui sint recti iudices suorum meritorum, sed esto ita quòd aliquis modestus intelligat se quidem esse minus dignum alijs candidatis seu oppositoribus, sed tamen non iudicat se esse indignum, si enim hoc iudicaret peccaret certè concurrendo cum alijs dignis, etsi obtineret præbendam teneretur illam renuntiare & restituere digno à quo ablata est. Quod si fuerit dignus non peccat concurrendo cum alijs quos nouit esse digniores, sed licitè potest proponere sua merita in veritate coram iudicibus. Ratio est quia non tenetur ipse docere electores quanuis sit dignior, sed ipsi electores tenentur ex officio hoc examinare. Item quia sæpe contingit, vt qui minus dignus est in oculis suis sit dignior respectu communitatis. Ad quartum argumentum respondetur negando consequentiam quoniam gratuitum donum non debetur ex iustitia impedito. Cæterum officium publicum debetur ex iustitia distributiua digniori. Ad quintum argumentum respondetur, quòd etiam ipse distributor tenetur si iniquè distribuat ad restitutionem faciendam digniori, quia non est dominus distributionis bonorum, sed minister & tenetur distribuere secundum voluntatem Domini. Ad confirmationem negatur sequela quoniam distributor tenetur ex officio applicare secundum iustitiæ distributiuæ formam beneficium digniori, neque ab ista applicatione potest impediri nisi culpa sua, at vero ille qui impedit non tenebatur ex officio applicare illud beneficium digniori: & rursus gerit illud negotium contra digniorem qui aliâs multipliciter poterat impediri: & propterea non semper tenetur ad restitutionem æqualis quamuis distributor teneatur. Reliqua quæ poterant hic examinari remittuntur ad quæstionem 63.