¶ 3 Præterea. Apud Deum nulla potest esse iniquitas, vel peccatum. Sed Deus videtur personas accipere, quia interdum duorum hominum vnius conditionis, vnum assumit per gratiam, & alterum relinquit in peccato, secundum illud Matthæi 24. "Duo erunt in lecto, vnus assumetur & alius relinquetur." Ergo acceptio personarum non est peccatorum.