Ad primum respondetur, quòd illa bona sunt debita in effectu, & distribuuntur secundùm mensuram & regulam iustitiæ, nō tamen ita vt constituant Deum debitorem & astrictum legi iustitiæ, propter rationem iam dictam. Vide D. Tho. 1. 2. quæst. 111. artic. 1. ad 2. & quæst. 114. art. 3. Ad confirmationem similiter respondetur, quòd illa bona naturalia dicuntur debita hac duntaxat ratione: quia vinculo naturali & inuiolabili annexa sunt essentijs rerum, ita vt à nulla causa operante naturaliter & debito modo separari possint. Non autem debentur ab autore naturæ: quia ita superexcedit omnẽ legẽ iustitiæ vt nulli rei sibi inferiori obligari valeat & subordinari sicut nec autor gratiæ.