Ad secundum respondetur, quòd Deus iustis de causis abstulit bona illa AEgyptijs quæ contulit Hebræis. De quibus vide Aloysium Lipomanum cathena in Exod. c. 12. & Abulen. ibidem. & etiam quia dominus absolutus pro sua voluntate quandoque transfert regnum de gente in gentem. Vnde Deuter. 10. referens bona quæ præ alijs populis contulit Israeli, vt non existimaremus illum acceptare personas subdit: quia dominus dominantium est qui personam non accipit.