Secunda conclusio. Acceptio personarũ peccatũ mortale est ex genere suo. Pro cuius intellectu nota, quòd illud dicitur peccatũ mortale ex genere suo quod ex obiecto intra limites suæ speciei absq; aduẽtu extrinsecæ circunstantiæ potest esse mortale. v. g. furtum, homicidium, &c. Ita D. Tho. 1. 2. q. 18. art. 2. & cōmuniter acceptatur hæc diffinitio à Theologis. Probatur ergo cōclusio. Quia acceptio personarũ ex obiecto & absque aliquo extrinseco potest esse mortale, ergo ex genere suo illud habet. Antecedens vero probatur. Quia respicit iniustum in distributione, ergo si iniustũ huiusmodi fuerit grauis materia peccatum mortale erit. Secundò. Quia istud vitiũ opponitur per se & directè iustitiæ distributiuæ, ergo est peccatũ per se destruens charitatẽ. Probatur cōsequentia. Quia impossibile est quod aliquis faciat iniustitia in distribuẽdis bonis cōmunibus & non peccet cōtra charitatẽ. Tertiò probatur. Quia homicidium & furtũ sunt peccata mortalia ex genere suo, ergo multo magis acceptio personarũ. Probat̃ cōsequentia, quia sicut homicidiũ opponitur iustitiæ cōmutatiuæ, ita acceptio personarũ opponitur iustitiæ distributiuæ quæ præstātior est. Quartò. A posteriori colligitur propter dāna quæ sequuntur ex isto peccato & personis & reipublicæ. Personis quidẽ, quia priuantur bonis sibi applicādis. Reipublicæ autem, quia illius ordo peruertitur ex ista acceptione: siquidem indigni eligũtur & dignissimi succumbunt: vnde & virtus & studia pereunt. Hæc omnia explicantur Ecclesiastes. c. 10. Est malũ quod vidi sub sole quasi per errorem egrediẽs à facie principis, positum stultum in dignitate sublimi, & diuites sedere deorsum, & vidi seruos in equis, & principes ambulantes super terram. Explicatur hoc communiter exemplo. Si enim terra sursum & cælum deorsum existerent, maximum malum esset naturę. Ita ergo maximum malum est in genere moris ex quo inuertitur ordo reipublicæ, acceptio personarum quæ est iniusta distributio.