Tertia conclusio. Acceptio ista est iniustitia, qua in distributione vnus alteri præfertur. Diffinitio est cōmunis & colligitur ex D. Aug. lib. 2. contra duas epist. Pelag. ca. 2. vnde & D. Tho. collegit quæ in præsenti docet. Ponitur iniustitia tanquā genus: quia sicut iustitia genus est ad distributiuam & cōmutatiuam: sic iniustitia genus est ad omnia vitia opposita iustitiæ cōmutatiuæ & distributiuæ. Reliquæ autem particulæ ponũtur loco differẽtiæ: quia in hoc acceptio personarum differt ab alijs vitijs oppositis iustitiæ, quod respicit inæqualitatẽ inter plures personas, quæ oritur ex iniusta distributione. Verũ tamen vt hæc diffinitio manifesta sit, & vt radix huius vitij aperiatur, notanda sunt singula quæ conueniunt acceptioni personarum. Habet enim primo quod dicatur respectu distributoris qui dicitur ille cui incumbit ex officio vel cōmissione aut aliqua alia obligatione competit distribuere bona cōmunia, colligitur ex illo verbo diffinitionis, qua in distributione, &c. & etiam quia peccatũ hoc directè opponitur actui iustitiæ distributiuæ, quæ solum dicitur respectu distributoris modo explicato, ergo similiter acceptio personarum solũ dicetur formaliter ex ordine ad distributorem.