DVbitatur secundò circa solutionem ad tertium argumẽtum. Vtrùm ideo non sit acceptio personarum apud Deum, quia bona quæ distribuit sunt gratuitò donata & non debita? Pro parte negatiua arguitur primò. Multa bona sunt quæ gratis donantur à Deo, multa verò quæ debentur vt augmentum gratiæ & gloriæ collatio, ergo saltim in istis bonis quæ debentur poterit esse acceptio personarum apud Deum, vel ratio D. Thomæ non est sufficiens pro omnibus bonis quæ distribuuntur à Deo. Et confirmatur. Quia multa bona sunt debita rebus naturalibus ab autore naturæ, & tamẽ in his bonis distribuendis non potest esse acceptio personarum apud Deum, ergo ratio D. Thom. insufficiens. Maior probatur. Quia v. g. homini debetur risibilitas & corpori debetur color, &c. ita vt iniustum esset in re, hominem naturali & perfecta productione produci sine risibilitate.