Secundò. Quia licèt in his bonis quæ à Deo donantur siue gratis siue ex debito, ratio D. Thomæ conuincat: nihilominus tamen, in alijs actionibus Dei nihil cōcludit. Et sit exemplum in filijs Israel & in AEgyptijs vbi mandante Deo, Hebræi spoliauerunt AEgyptios proprijs bonis, vt dicitur Exod. 12. Et similiter Deus interfecit plures nationes, vt prouintias illarum quas iustè possidebant traderet Hebræis, ergo saltim in huiusmodi bonis Deus acceptauit personam: quia bona illa erant aliena, & solùm intuitu sui populi dominium alienum abstulit & contulit suis.