De altero dubio circa venditionem officiorum notandum est, quòd est triplex opinio. Prima Diui Thomæ opusculo citato, qui dicit, quòd ea venditio licita est de se, non tamen expedit: vt inquit Apostolus 1. Corinth. 6. & 10. "Omnia mihi licent sed non omnia expediunt." Hanc sententiam tenet Baldus & communiter Iuristæ. Et fundamentum huius est, quia non est contra ius naturæ ista officia vendere: quod si lege positiua prohibeatur, non comprehendit principem vt isti dicunt.