Quarta conclusio. Etiam illi quibus ista officia donata sunt à Rege possunt vendere iustè stando in iure naturæ, dum tamen seruentur duæ primæ conditiones. Probatur. Quia isti habent verum dominium istorum officiorum, ergo quantum est ex natura possessoris & rei possessæ licitè potest fieri venditio.