Sed dubitas, Vtrùm si possessor istorum officiorum qui habet facultatem transferendi illa, vendiderit ea sine licentia Regis ad vendendum expressa vel subintellecta, peccet mortaliter & venditio sit irrita? Quidā sapientissimi iuniores dicunt huiusmodi vẽdentes non peccare mortaliter, & quod contractus valeat. Probant, quia isti habẽt facultatẽ transferẽdi in alios, ergo possunt transferre licitè siue pretio, siue sine pretio fiat. Pretium enim non variat iustitiam in rebus appretiabilibus. Et cōfirmatur. Quia in legibus regni citatis dicitur, quòd talis venditio quando delata fuerit ad iudicem irritetur, ergo antea habebatur firma & rata. Nihilominus est sententia Magistri Soto vbi supra artic. 4. & communiter acceptatur, quod venditor istorum officiorum habẽs solum licentiam transferendi, peccat mortaliter & venditio irrita est. Probatur hæc sententia. Quia isti vsurpant officium & ius reipublicæ in re graui, ergo peccant mortaliter, & insuper sine titulo alienant officia publica, non enim facultas transferendi est facultas vendendi: vt patet ex communi sensu & vsu omnium, & leges quæ præcipiunt irritari huiusmodi venditiones non supponunt ratum fuisse contractum imo præcipiunt ꝙ declarentur irriti à iudice: quia verè & in re nulli sunt. Requiritur ergo ad iustam venditionem vel licentia expressa, vel subimplicita: qualis iudicatur esse quando Rex alicui domestico & sibi familiari cōcedit aliquod officium habens administrationem non ita præstantem. Nam certũ est quod nec princeps nec qui acceptat tale officium intẽdant quod exerceatur à tali familiari. In pretio vero horum officiorum est aduertendum, ꝙ huiusmodi pretium taxatur attenta qualitate officij & vtilitate proueniente. Vnde iustè potest exigi maius pretium, quā valeant fructus illius officij: quia vltra hoc dignitas & honor quæ cōferuntur in illo officio æstimanda sunt. Secundò. Etiam ex parte stipẽdiorũ quæ ipsis officialibus taxantur. ¶ Aduertendum tamen est, quòd non sint maiora aut exigua: vnde oportet pensare laborẽ aut industriam, & etiam deputationem ipsius ministri, & similiter honorem eiusdẽ. Decet enim ad commune bonum reipublicæ, vt non tantum ministri mercenarij habeantur, & tanquam operarijs signetur pretium: sed etiam pro qualitate & dignitate ministrantium augeatur & pretium. His suppositis reuertamur vnde digressi sumus.