DVbitatur secundò; Vtrùm digniores reputandi sint cæteris paribus qui eligantur ad episcopale munus, Theologi an Iurisperiti? ¶ Arguitur primò & probatur, quòd impertinens sit considerare quam facultatem profiteatur eligendus. Nam in electione Summi Pontificis qui omnibus ijs conditionibus maxime pollere debet, non consideratur si Theologiam aut Iurisprudentiam habeat: ergo nec in electionibus reliquorum episcoporum. Quod confirmatur, quia in eligendo Pontifice, ille dignior habetur qui prudentior est ad pacem seruādam, ad quod impertinenter se habet Theologia, vel alia facultas.