Secundò. Officium pastoris potissimum consistit in gubernando Ecclesiam Dei, sed ad hoc munus magis præstat notitia Iuris Canonici quam Theologiæ, ergo illi præferendi sunt cæteris paribus. Maior probatur ex illo Actuum 20. "In hoc posuit vos Spiritus sanctus regere ecclesiam Dei." Quasi dicat, in hoc substantia pastoris sita est vt regat Ecclesiam. Minor probatur. Quia essentia Iuris canonici consistit in dirigendis rebus agendis.