Quintò. Theologia solum requiritur in Episcopo vt doceat & prædicet legem Dei, sed hoc de facto non est necessarium in illo imo videtur impertinens, ergo. Minor probatur, quia frequentissimi sunt prædicatores & doctores vbiq́ue: ita vt non indigeat ecclesia doctrina pastoris.