Sit conclusio certa, quod cæteris paribus præferendi sunt Theologi ad episcopalem dignitatem. Probatur & est fundamentum huius sententiæ. Quia præcipuum munus episcoporum est docere & prædicare, ad quod magis confert Theologia, ergo. Maior probatur ex illo Ioannis vltimo. vbi Christus ter dixit Petro: "pasce agnos meos & oues meas:" vbi (vt docent interpretes) traditur Petro dignitas episcopalis & præcipuum munus pastoris declaratur, igitur cũ pascere non fiat per ius canonicum sed per Theologiam, consequenter &c. Ideo episcopus & pastor idem sunt officio & dignitate quod explicat Diuus August. epist. 59. adducens illud Pauli, dedit quosdam pastores & doctores. Idem probatur 1. Petri 5. "Pascite qui in vobis est gregem Dei: prouidentes non coactè sed spontaneè secundum Deum." Et confirmatur, quia secundum fidem Episcopi successores sunt Apostolorum: sed præcipuum munus Apostoli est docere: ergo episcopi. Minor probatur Ioānis 15. "Ego elegi vos & posui vos, vt eatis & fructum afferatis & fructus vester maneat." Et Diuus Paulus 1. ad Corinth. 1. de se inquit, "Non misit me Dominus baptizare, sed euangelizare." & Marci vltimo. "Ite docete omnes gentes: & iterum prædicate Euangelium omni creaturæ." Idem habetur 1. ad Timoth. 4. & 2. ad Timoth. 4. & videtur expressum in Concil. Trident. Sess. 24. cap. 4. qua ratione in Concil. Carthag. 4. præcipitur, vt cura viduarum & pupillorum committatur archipresbyteris vt episcopi orationi & doctrinæ se totos traderent. Quod simile factum fuit ab Apostolis, vt refertur Actuum 6. & hoc refert etiam de mente Diui Petri. S. Clemens in epist. ad Beatum Iacobum iam citata. Habetur etiā hoc ipsum in cap. si quis. 36. distinct. & in cap. omnem. 38. distinct. Diuus etiam Gregor. lib. 2. epistolarum, epistola 39. vbi dicit, episcopi est de prædicationis ministerio semper cogitare. Vide multa quæ dicit Diuus Bernardus lib. 4. de consideratione ad Eugenium.