Secunda conclusio. Aliquando tamen poterit præferri Iurisperitus, vt quando multa & grauia imminerent negotia & plures alioquin essent ministri Euangelij: aut quando eligendus esset peritissimus in iure, & ijs forte de causis honestabantur electiones & distributiones quibus paucis ante annis designabantur vt plurimum Canonistæ in Episcopos: quanuis excessus ipse, si quis forte irrepserat, prudenter nunc & iustè frænatur, dum eliguntur Theologi. Hæc quæ dicta sunt de distributione episcopatuum, dicenda sunt proportionabiliter de alijs officijs quibus potissimum incumbit aliqualiter pascere gregem, vt parochi, aut vero illi qui causas fidei exercent & iudicant: quanuis iam merito propter innumera negotia & lites emergentes debeamus laudare consuetudinem eligendi Iurisperitos ad fidei tribunalia, eo vel maximè quòd semper sibi peritiores Theologos associant.