Secundo, eligendo dignum fit satis intentioni Ecclesiæ, ergo non tenetur eligere digniorem. Antecedens probatur, quia Ecclesia solum requirit per se idoneos ministros. 1. Corinth. 4. "hic iam quæritur inter dispensatores vt fidelis quis inueniatur." Non dicit fidelior, & illud etiā, qui idoneos ministros nos fecit noui Testamẽti. Item illud: sic nos existimet homo vt ministros Christi & dispensatores ministeriorum Dei, ergo solum requiritur quod eligantur idonei ministri.