Confirmatur secundo. Nam si eligatur dignior ipse dignior satisfacit suæ obligationi præstando illud munus quod valeret exercere minister dignus, ergo ipse distributor solum tenetur eligere dignum. Consequentia inde patet, quia qui eliguntur solum tenentur præstare dignum officium, ergo & distributor solum tenetur de hoc ipso prouidere: quod facit sufficienter eligendo dignum. Antecedens vero probatur, quia ille dignior non tenetur sub mortali exercere meliora opera quæ potest, ergo satis est si digne operetur.