PRO decisione nota primo, ꝙ in præsenti loquimur solum in foro conscientiæ: nam in foro iudiciali certum est, quod si eligatur solùm dignus electio tenebit: nec potest irritari, quod docet Diuus Thomas hic ad tertium: quamuis multi Iuristarum oppositum doceant: impugnantur tamen efficaciter ratione Diui Thomæ: quia aliâs nulla esset electio firma in foro iudiciali de qua non insurgerent innumeræ lites. Et ratio ista magnificatur à Couarru. & à Iuristis qui consentiunt cum Diuo Thoma, & est fere communis in schola illorum.