Sit prima conclusio. Non eligere digniorem potest esse solùm veniale propter imperfectionem actus aut ex paruitate materiæ: quod in omnibus alijs peccatis mortalibus ex genere contingit. Et etiam aliquando propter paruitatem excessus ipsius dignioris ad dignum. Ratio huius conclusionis est, quia quando modicus excessus interuenit minima iniuria fit digniori nō electo.