Ad tertium communiter dicitur, quod honor annexus ecclesiastico beneficio non ordinatur proximè & per se in bonum peculiaris personæ eligendæ, sed in bonum ecclesiæ & communitatis. Quare si bonum Ecclesiæ aut communitatis sequatur ex tali electione, tenebitur elector suum præstare suffragium illi personæ: non autem si bonum illud solum cedat in bonum particulare. Ego tamen aliter existimo, quòd quanuis bonum & honor quæ interueniunt in beneficio ecclesiastico, primò & per se respiciant bonum commune: tamen consequenter respiciunt eligendum, quare multoties tenebitur elector præstare suum suffragium digniori, quanuis non euadat electus. Verbi gratia, in electione cathedrarum, vbi multum interest honori & vtilitati dignioris, quod plura habeat suffragia: quanuis non obtineat cathedram. Similiter aliquando erit eadem obligatio in electionibus præbendarum, quæ ad vota capituli distribuuntur. Igitur ad argumentum respondetur, quòd quotiescunque non imminet maius bonum cui elector consulere debet: tenetur suffragium præstare dignioribus: vt qui immeritò ab alijs reijciuntur: aliqua saltim pro se agnoscant suffragia.