Ex quo sequitur, quod dignior teneatur multa opera præstare, quæ non tenetur de facto minus dignus. V. g. Si dignior valeat reuincere publicum hæreticum, tenebitur sub mortali prædicare aut disputare: & tamen minus dignus excusabitur ab huiusmodi opere, quia propter diminutam eius sciẽtiam, prudenter dubitat de fœlici exitu illius disputationis.