Ad octauum respondetur, quòd si attendamus naturam episcopatus, isti ascensus damnandi sunt: sicut damnatur ascensus ad secundas nuptias, viuente priori vxore. Quare Diuus Paulus 1. ad Timotheum 3. volens explicare indissolubilitatem episcopi à sua ecclesia, dixit: "episcopum debere esse vnius vxoris virum." Verum tamen iam supposita conditione status hominum, liciti sunt & quandoque approbantur isti ascensus, vt honor excitet, quos charitas deberet impellere. Occasione vltimi argumenti.