Secunda conditio principalis est scientia aut prudentia sine qua virtus nō potest alijs prodesse. Conditio ista multoties ponitur à Sanctis. Et diffinitur in Concil. Trid. Sessio. 2. cap. 2. de episcopis, vbi dicitur, ꝙ scientia polleant, & de alijs qui promouentur ad parochiale beneficiũ, habetur simile Sessio. 24. capit. 18. De his similiter qui in ecclesijs cathedralibus deputantur ad quasdam dignitates vt archidiaconi, habetur ibidem: & de ordinandis qualis scientia requiratur, habetur Sessio. 23. à cap. 3. vsque ad 14. hæc cōditio iure naturali & diuino requisita est, quia ministri ecclesiæ instituuntur & deputantur vt instruant fideles, & specialiter episcopi & prælati, de quibus dicitur Actuũ 20. "Attendite vobis & vniuerso gregi, idest, & vobis & alijs sapere debetis." Et subdit, "in quo vos Spiritus sanctus posuit regere Ecclesiam Dei." De sacerdotibus vero Micheæ 2." Legem requiram de ore eius, quia angelus domini exercituum est." Vide D. Clementem in epistola ad Diuum Iacobum, vbi refert sententiam B. Petri qui dicebat quantum necessaria esset scientia prælatis. Habetur episto tomo 1. Conciliorum. c. 33.