Tertiò debet dicere qui ita censet, quòd patronus licet excommunicetur, si tamen laicus est, non priuatur iure isto præsentandi dignum: & ideo acceptanda erit institutio facta ab ipso excommunicato perinde ac si liber esset: quia istud ius, quanuis sit spirituale, nihilominus tamen titulus illius propter quem conceditur, temporale est, & ideo dicitur ius patronatus laicalis. Verum tamen si habens ius patronatus ecclesiasticum, sit excommunicatus: electio illius est irrita, & est decisio Rotæ. Verum tamen quia fundamenta ista quibus hæc opinio indiget, voluntaria videntur: nam voluntarium est dicere, quod ista bona maneant appropriata & mutent naturam. Item voluntarium est dicere, quod illa quæ subdebantur antea iustitiæ distributiuæ, modo illi non subiaceant: ideo in nostra sententia persistendum est: quia bono communi magis vtilis est.