Quare ad primum argumentum respondetur, quòd explicatio Couarruuiæ & Federici accommoda videtur. Et ad replicam respondetur, quòd non solum dicuntur licita, quæ studiosa & bona sunt: sed etiam quæ permittuntur, vel quæ non prohibentur lege. Ita in Scriptura Numero. 20. transire nobis liceat per terram tuam, idest, nobis permittas, est modus loquendi Matthæi. 12. 1. Corinthiorum. 6. & capit. 10. vbi est illud, "Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt," idest, quanuis nullus cibus mihi prohibeatur: non tamen expedit omnes & semper comedere. Ita ergo in illo capite, verbum, licet, idem sonat quod permissum aut quod non prohibendum.