Aduerte tamen, quod hæc conditio non requiritur æqualiter in omnibus. Sed quemadmodum officia & beneficia sunt disparia, ita & scientia dispar requiritur & sufficit, semper tamen aliqualis. Ex quo sequitur quod peccat mortaliter qui bona ista spiritualia distribuit ignaris, vnde debet præmitti examen vel per eligentem, vel per æquiualentem approbationem.