Ad secundum respondetur, quòd Concilium non explicat qualiter se gerat patronus laicus in institutione ministri: vt locum daret opinionibus probabilibus: quod sæpe faciunt Concilia in his quorum diffinitio non est necessaria bono vniuersali, & vtilitati ecclesiæ. Et huiusmodi reputatur diffinitio de patronis laicis & de electionibus illorum: quia non erat necessaria vtilitati communi, imo ex illa forsitan grauarentur isti patroni quos ecclesia merito priuilegijs amplificat propter eorum pia obsequia. Item etiam, si diffiniret Concilium hoc ipsum de laicis quod dixerat de ecclesiasticis innumeræ lites insurgerent in his præsentationibus. Exemplum est in electionibus episcoporum quæ fiunt à Rege: in quibus vt diximus tenetur instituere digniores, & tamen non tenetur examinare ipsos: sicuti episcopus examinat eos qui ad beneficium concurrunt.