DVbitatur quintò; Vtrùm episcopi qui sunt distributores beneficiorum simplicium, teneantur eligere digniores? Communis sententia episcoporum, & etiam vsus tenet, quod liceat eligere dignum. Et ratio huius potest esse: quia huiusmodi beneficia non habent officium annexum ad quod requiratur specialis scientia & industria, ergo non requirunt digniorem secundùm scientiam & industriam.