Alia sententia quorundam sapientium, inter quos refertur Magister Mantius quondam Salmanticæ Primarius, qui dicunt, quòd si adsit dignior qui petat tale beneficium, tenetur Episcopus illum eligere. Si vero non adsit dignior: satis fuerit eligere dignum. Ratio huius est, quia si dignior petit tale beneficium, iam est concursus & oppositio plurium: quando vero est oppositio, tenetur elector sequi regulas iustitiæ distributiuæ. Cæterùm opposita sententia, quòd episcopi in his beneficijs teneantur eligere digniorem, siue petat, siue non petat, non solum est securior, verum probabilior. Probatur. Quia in his beneficijs episcopi habent tantum ius distributoris, ergo tenentur distribuere secundùm rigorem iustitiæ distributiuæ. Secundò. Quia ista bona communia sunt, ergo dignior habet ius ad illa in præsentia minus digni, non autem ècontra, ac subinde episcopus tenetur seruare digniori tale ius & non inuertere illud. Confirmatur. Quia aliàs sequitur, quod de natura iustitiæ distributiuæ non sit eligere digniorem nisi duntaxat pro beneficijs curatis & quibus est annexa cura animarum. Consequens est falsum, vt patet ex supradictis, ergo. Sequela patet: quia tunc in solis beneficijs simplicibus Episcopus tenetur eligere dignum & prætermittere digniorem, ergo pro his non est præceptum de iustitia distributiua. Tandem probatur ex Concilio Tridentino Sessione 24. capit. 18. vbi loquens de patronis ecclesiasticis respectu quorumcunque beneficiorum dicit, illos teneri eligere digniorem.