Ad argumenta contrariæ sententiæ respondetur negando antecedens, vt patet ex prima lege iam citata, & quidem vt dicebamus Rex habet dominium dependens & diminutum: respublica vero habebat absolutum, quia liberè poterat vti ijs officijs donādo, distribuendo, vel sibi retinẽdo, quod non potest Rex facere.