Quod si obijcias illud quod habetur in cap. vnico de ordinatione per scrutinium facienda: vbi Innocen. 3. declarat quod episcopus illum debet æstimare dignum, de cuius indignitate non constat, ergo non requiritur quod èlector aut distributor cognoscat positiuè scientiam eligendi. Respondetur quòd loquitur de approbatione publica quæ fit quando ordinantur ministri in Ecclesia & episcopus quærit ab archidiacono, Vtrùm sciat illos dignos esse: non vero de alia approbatione de qua loquimur.