Tertia conclusio. In statu innocentiæ ante peccatum, valde probabile est quod homines non vescerentur carnibus. Ita tenet Magister Soto vbi supra. Et ratio est. Quia tunc nulla esset necessitas comedendi carnes, & homines fuissent tunc vsque adeo recti, vt non comederent quidquam absque necessitate: eo vel maxime quod fructus terræ essent optimi & maxime delectabiles ad vescendum. Sed in oppositum potest esse obiectio, quod ante peccatum dictum est homini: dominamini piscibus maris volatilibus cæli, &c. At vero si homines in illo statu non erant comesturi animalia, non possent exercere huiusmodi dominium, ergo. Respondetur nihilominus ad hanc obiectionem, quod dominium illud decebat hominem, non quidem quia oporteret illud exercere circa omnia animalia quantum ad comestionem, non enim comesturus erat serpentes: sed dominium illud exerceri poterat quantum ad aliquem vsum aliquorum animalium. Etenim si homines perseuerassent in illo statu naturæ integræ oporteret equitare ad iter longum faciendum: quamuis enim homines non erant morituri tamen non haberent corpora gloriosa donec fierent beati, quin potius ipsa corpora erant passibilia quanuis non paterentur incommoditates aliquas propter certum regimen prudentiæ & conditionem illius status. Si enim homo se ad ignem applicaret combureretur, sed tamen prouidentia illius status tanta futura erat, vt nunquam homo offenderet ad lapidem pedem suum. Respondetur secundò. Quod fortassis illud plenum dominium quod datum est homini dum esset in natura integra: respiciebat etiam futurum statum naturæ lapsæ.