SVMMA ARTICVLI. COnclusio est vnica. Licitum est plantas mortificare in vsum animalium & ipsa animalia in vsum hominum. COMMENTARIVS. DVbitatur primò breuiter de veritate conclusionis. Et arguitur primò contra illam. Præceptum Decalogi vniuersaliter positum est: non occides, ergo nulla occisio est licita. Arguitur secundò ex D. August. super Psal. 102. & refertur. 36. dist. c. qui venatoribus. vbi negat venationem licitam esse, ergo saltem non erit licitum occidere feras syluestres. Propter primum argumentum, Manichæi negabant esse licitum interficere bruta, plantas euelere & mortificare. Et aiebant, statum agricolarum peiorem esse quam vacantium vsuris. In quo errore fuit August. per nouem annos, vt ipse deplorat lib. 3. confess. cap. 3. refert etiam D. Tho. in. 1. Sent. d. 39. q. 2. ar. 2. suo tempore fuisse hæreticos, qui dicerent peccatum esse, bruta occidere propter primum argumentum, scilicet, quia diuina prouidentia conseruat illa. Nihilominus conclusio Diui Thomæ certissima est non solum lumine naturali: sed etiam lumine fidei, vt patet ex testimonijs citatis in fine articuli. Et confirmatur, quia Gen. 1. dictum est homini vt dominaretur bestijs terræ & piscibus maris & volatilibus cæli: si autem non esset licitum horum occidere aliquod non magis dominaretur illis quam stellis cæli: ergo item in Psal. 8. dicitur, omnia subiecisti sub pedibus eius, qui locus secundum literæ corticem intelligitur de ipso Adamo. Sed hoc dominium nihil est aliud quam facultas vtendi rebus istis in proprium vsum, qui non potest esse sine mortificatione viuentium. Ergo &c. Contra istum errorem scripsit postea D. Aug. libr. 6. contra Faustum Manichæum, & lib. 2. de moribus Manichæorum, c. 15. & 14. in lib. de hæresibus ad Quod vult deum, hæres. 46. & libr. 1. de ciuit. Dei. ca. 20. ¶ Denique probatur conclusio ratione naturali præter illam quæ est in articulo. quoniam venatio licita est iure naturæ, vt docet Arist. 1. Polit. c. 5. & D. Tho. in. 1. par. q. 96. ar. 1. & lib. 2. de regimine principum. c. 6. ergo licitum est saltem occidere feras & animalia syluestria. Et confirmatur. Quia iure naturæ agricultura concessa est hominibus, vt patet ex consensu omnium nationum vbi necesse est vt sæpe auferatur vita plantæ, alioquin homo non poterat vitam propriam substentare. ¶ Ad primum argumentum respondetur ex Diuo Augustino in vltimo loco citato, quod illud præceptum intelligendum est de hominis occisione, vt explicabitur art. 2. ¶ Ad secundum respondetur, quod Diuus Augustus quando damnat venationem, non damnat illam eo quod feræ occidantur: sed quia est otiosa vel pernitiosa vel periculosa ipsis hominibus. Quod si venatores propriæ vitæ caueant, licita est venatio ferarum quæ vulgo dicitur, monteria. Imo etiam huiusmodi pugna cum bestijs feris si fiat cum sufficienti cautela, licita est & vtilis reipublicæ, verbi gratia, quando in plateis publicis equites pugnant cum tauro, hoc enim vtile est reipublicæ: vt nobiles animosiores euadant ad defensionem reipublicæ. Cæterum aduertendum est, quod ipsis clericis interdicitur huiusmodi venatio vel similis pugna cum bestijs propter decentiam sui status. De qua re videatur c. episcopum. de clerico venatore. &. c. primum. ne cler. vel monach. &. c. quorundam. 24. dist. Verum est tamen vt docet Caiet. in verb. clericorum peccatum, & Syluest. in verb. venatio. quod si absit temeritas & contemptus status ecclesiastici non erit peccatum mortale si clericus vadat aliquando ad venandum, quinimo si hoc raro fiat & animi recreandi gratia, nullum videtur esse peccatum huiusmodi venatio. Intelligimus autem semper in huiusmodi exercitio quod nullum sit periculum vitæ, & propterea in Concil. Trid. Sess. 24. de reformat. c. 12. præcipitur clericis vt abstineant ab illicitis venationibus: vbi plane insinuatur quod sint aliquæ venationes clericis licitæ. DVbitatur secundo circa eandem conclusione; An esus carnium fuerit licitus, & in vsu ante diluuium? ¶ Arguitur primo pro parte negatiua. Quoniam Genes. c. 1. concessit Dominus hominibus in cibum plantas, nulla facta mentione animalium, vt deseruirent in cibum hominibus: at vero postea post diluuium Gen. c. 9. dixit Dominus Noe, "omne quod mouetur & viuit erit vobis in cibum quasi olera virentia tradidi vobis omnia." Hinc sumitur argumentum. Igitur signum certum videtur quod homines ante diluuium non vescebantur carnibus, sed oleribus & fructibus arborum: & propterea dixit Deus, quasi olera virentia dedi vobis omnia: ac si diceret, sicut hactenus pasti estis huiusmodi: poteritis deinceps comedere carnes animalium. ¶ Arguitur secundò. Non est verosimile quod si homines ante diluuium vescerentur carnibus, comederent eas crudas more ferarum: sed cum Dominus Gen. 9. tradidit eis potestatem vescendi carnibus, præcipit modum comedendi, scilicet, excepto quod carnem cum sanguine non comedetis: ergo ante diluuium non comedebant carnes, alias scirent profecto quomodo essent comedendæ. ¶ Arguitur tertio ex testimonio D. Tho. 1. 2. q. 102. ar. 6. ad 2. vbi ait, quod post diluuium introductus videtur esus carnium. Et ad Rom. 14. lect. 1. dicit, quòd esus carnium primo concessus fuit Noe post diluuium. ¶ Denique arguitur. Nam Dominus antediluuium constituit hominem in quadam vitæ simplicitate: sed carnes comedere, videtur pertinere potius ad curiositatem & vitæ delitias, vesci autem plantis & fructibus terræ pertinet ad vitæ simplicitatem, ergo ante diluuium non fuit esus carnium. ¶ De hoc dubio sunt variæ opiniones. Quidam negant licitum fuisse carnes comedere ante diluuium. Ita tenet Abul. Gen. 1. q. 36. & Gen. 9. q. 1. vbi citat in suam sententiam Boetium in lib. 2. de consolatione, metro. 5. Hanc sequitur Lyran. super vtrunque locum Genes. Alij vero aiunt fuisse quidem licitum ante diluuium carnes comedere: quia nulla lege prohibebatur, sed non erat in vsu. Alij dicunt, fuisse licitum & in vsu. Hanc sequitur Magist. Victoria in relectione de temperantia. hanc tenet Magist. Soto lib. 5. de iustit. quæst. 1. art. 1. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Procul dubio licitus fuit esus carnium ante diluuium. Hæc videtur esse D. Tho. 1. 2. q. 103. ar. 1. ad 4. vbi ait, quòd distinctio animalium mundorum & immundorum fuit ante legem scriptam, quantum ad sacrificiorum oblationem, non tamen quantum ad esum, siquidem animalium esus nulla lege erat prohibitus. ¶ Deinde probatur ratione. Quoniam ratio artic. D. Tho. probat, quod licitum est homini iure naturæ carnes comedere: sed ante diluuium nulla fuit lex quæ prohiberet esum carnium, ergo licitum erit. Probatur minor. Quia nullibi reperitur tale præceptum positiuum: eo vel maxime quod status legis naturæ contentus erat naturalibus præceptis, excepto quod semper fuerunt præcepta fidei, spei, charitatis: hæc enim præcepta non excluduntur à Theologis cum dicunt, quòd in statu legis naturæ tantum erant præcepta naturalia. Et ratio est. Quoniam præcepta virtutum Theologicarum sunt intrinseca homini in ordine ad finem supernaturalem: vnde quodammodo dici possunt connaturalia respectu finis supernaturalis. Secunda conclusio. De facto ante diluuium fuit esus carnium. Probatur. Quoniam ante diluuium erant sacerdotes offerentes sacrificia, immolantes agnos & alia animalia, vt patet ex hostia quam obtulit Abel ex primogenitis ouium: sed sacrificium Deo gratum debet offerri ex illis rebus quæ apud homines in pretio aliquo habentur: at vero si carnes animalium nullius pretij erant apud homines, non esset Deo sacrificium gratum, ergo licitus erat huius esus carnium. Et confirmatur. Quoniam apud omnes nationes fuit receptum, vt aliqua pars sacrificij cederet in vsum sacerdotum: at vero si sacerdotes non comedebant carnes, nullius vsus erat apud illos sacrificium mactati animalis, ergo. Confirmatur secundò. Quoniam pluris æstimabatur & magis gratum erat Deo sacrificium de pinguioribus animalibus, quam de macilentis, vt patet in hostia quam obtulit Abel: at vero si non erant maioris vtilitatis apud homines agnus pinguis quam macilentus, nulla esset ratio quare esset magis gratum pingue quàm macilentum sacrificium Deo: ergo. ¶ Denique. Post peccatum concupiscentia erat inordinata: igitur non est credendum quod homines compescerent appetitum comedendi carnes, esset enim maxima abstinentia in ipso vulgo: quinimo est maxime credibile quod propter nimiam comestionem carnium fuerunt ante diluuium homines valde luxuriosi. Propter quod dicitur in Scriptura, quod omnis caro corruperat viam suam super terram, & propterea venit diluuium super terram. Tertia conclusio. In statu innocentiæ ante peccatum, valde probabile est quod homines non vescerentur carnibus. Ita tenet Magister Soto vbi supra. Et ratio est. Quia tunc nulla esset necessitas comedendi carnes, & homines fuissent tunc vsque adeo recti, vt non comederent quidquam absque necessitate: eo vel maxime quod fructus terræ essent optimi & maxime delectabiles ad vescendum. Sed in oppositum potest esse obiectio, quod ante peccatum dictum est homini: dominamini piscibus maris volatilibus cæli, &c. At vero si homines in illo statu non erant comesturi animalia, non possent exercere huiusmodi dominium, ergo. Respondetur nihilominus ad hanc obiectionem, quod dominium illud decebat hominem, non quidem quia oporteret illud exercere circa omnia animalia quantum ad comestionem, non enim comesturus erat serpentes: sed dominium illud exerceri poterat quantum ad aliquem vsum aliquorum animalium. Etenim si homines perseuerassent in illo statu naturæ integræ oporteret equitare ad iter longum faciendum: quamuis enim homines non erant morituri tamen non haberent corpora gloriosa donec fierent beati, quin potius ipsa corpora erant passibilia quanuis non paterentur incommoditates aliquas propter certum regimen prudentiæ & conditionem illius status. Si enim homo se ad ignem applicaret combureretur, sed tamen prouidentia illius status tanta futura erat, vt nunquam homo offenderet ad lapidem pedem suum. Respondetur secundò. Quod fortassis illud plenum dominium quod datum est homini dum esset in natura integra: respiciebat etiam futurum statum naturæ lapsæ. His non obstantibus sit vltima conclusio. Non caret probabilitate, quod si homines perseuerarent in statu naturæ integræ aliquotiens carnes comederent, & quanuis non erant necessariæ ad vitæ sustentationem: poterat tamen esse vtilis illa comestio & prudenter fieri, tum ad perfectionem potentiæ gustus humani & phantasiæ per quam acquireretur scientia experimentalis rerum gustabilium: tum etiam vt laudaretur creator in operibus suis, noua quadam ratione experientiæ delectationis sensibilium, quæ acciperetur secundùm leges prudentiæ. AD argumenta in oppositum facile est respondere. Ad primum respondetur, quòd ante diluuium fuit quidem potestas homini concessa vt carnibus vesceretur: sed tamen post diluuium iam erat necessitas, & idcirco declarata est Gen. 9. Est autem duplex hæc necessitas: tum quia terra non erat iam tam frugifera ad gignenda ea quæ de terra nascuntur: tum etiam quia homines post diluuium iam erant debilioris naturæ quam antea, & idcirco cœpit tunc frequentior vsus carnium: ac propterea etiam creditur quod ex tunc vsus vini cœpit. Ad secundum respondetur fuisse decens vt quando declarabatur hominibus necessitas vescendi carnibus: simul explicaretur modus naturalis & conueniens homini comedendi carnes, scilicet vt comederentur assæ, vel coctæ, vel frixæ & non crudæ more ferarum: sicut fortassis comedebant multi homines ante diluuium. ¶ Ad testimonia Diui Thomæ respondetur ad primum. Quod loquutus est sub dubio. Deinde respondetur, quòd cum inquit introductum esse morem illum, loquitur de introductione ex declaratione positiua ipsius Dei manifestantis necessitatem comedendi carnes deinceps: non quia antea non comedissent illas, aut non esset licitunt iure naturæ comedere. Similiter dicimus, quod in secundo testimonio Diui Thomæ concessum idem valet quod declaratum: non quia antea fuisset illicitum. Ad Boetium vero dicimus, quòd fortassis fuit illius sententiæ. Ad vltimam vero rationem respondetur, quod est topicum argumentum & quasi rhetoricum, & solum probat quod ante diluuium non declarauerat dominus institutione positiua licitum esse comedere carnes.