Arguitur quartò. Si aliquam moderationem debemus ponere illi præcepto, Nō occides, erit altera de duabus. Prima quidẽ quod intelligatur de homine innocẽte. Sed contra hoc est, quod isto modo non liceret occidere innocentem probatum tamen nocentem. Tum etiam quia occidens priuata autoritate nocentem, peccat contra præceptum istud: imo & ipse iudex peccat contra hoc præceptum, si prætermisso ordine iuris occidit peccatorem. Altera moderatio solet esse, scilicet, Nō occides autoritate priuata, sed hæc etiam moderatio refellitur, quia neque ipsi reipublicæ licitum est autoritate publica interficere innocentem.