Deinde probatur: quia si tantum esset per missio legis quod maritus posset illos occidere, sequitur quod cuilibet esset licitum illos defendere. Probatut sequela, quia quilibet potest defendere patientes contra iustitiam: consequens est falsum, quia tunc iudices iustè punirent talem defensorem, quin potius ipsi defenderent maritum, imo & assistũt in loco vindictę autoritatiue: ergo ipsi principaliter occidunt adulteros quādo maritus occidit.