ARTICVLVS V. ¶ Vtrùm liceat alicui occidere seipsum. AD Quintum sic procedi{ Sup. q. 59. artic. 3. ad 2. & infra quæst. 124. ar. 2. ad 2. Et 3. q. 47. art. 6. ad 3. Et 4. d. 49. q. 5. ar. 3. q. 2. ad 6. Et Hebr. 11. le. 7. co. 1. }tur. Videtur, quòd alicui liceat seipsum occidere. Homicidium enim est peccatum, inquantum iustitiæ contrariatur. Sed nullus potest sibiipsi iniustitiam facere: vt probatur in 5. †{ Li. 5. c. vlt. & ca. 6. ad finem, tom. 5. } Ethic. ergo nullus peccat occidendo seipsum. ¶ 2 Præterea. Occidere malefactores licet habenti publicam potestatem. Sed quandoque ille, qui habet publicam potestatem, est malefactor, ergo licet ei occidere seipsum. ¶ 3 Præterea. Licitum est, quòd aliquis spontaneè minus periculum subeat, vt maius periculum vitet: sicut licitum est, quòd aliquis etiam sibiipsi amputet membrum putridum, vt totum corpus saluetur. Sed quandoque aliquis per occisionem sui ipsius vitat maius malum, scilicet miseram vitam, vel turpitudinem alicuius peccati: ergo alicui occidere seipsum. ¶ 4 Præterea. Samson seipsum interfecit: vt habetur Iudicum 16. qui tamen connumeratur inter sanctos: vt patet Hebr. 11. ergo licitum est alicui occidere seipsum. ¶ 5 Præterea. 2. Mach. 14. dicitur, quòd Razias quidam seipsum interfecit, eligens nobiliter mori potius, quàm subditus fieri peccatoribus: & contra natales suos iniurijs agi. Sed nihil quod nobiliter fit & fortiter, est illicitum, ergo occidere seipsum non est illicitum. SED contra est, quod August. dicit in 1. †{ Li. 1. cap. 20. in fin. tom. 5. } de Ciuitate Dei. Restat vt de homine intelligamus illud quod dictum est: Non occides: nec alterum, ergo nec te. Neque enim aliud quàm hominem occidit qui seipsum occidit. RESPONDEO dicendum, seipsum occidere, est omnino illicitum, triplici ratione. Primò quidem, quia naturaliter quælibet res seipsam amat, & ad hoc pertinet, quòd quælibet res naturaliter conseruat se in esse, & corrumpentibus resistit quantum potest. Et ideo quòd aliquis seipsum occidat, est contra inclinationem naturalem & contra charitatem, qua quilibet debet seipsum diligere. Et ideo sui ipsius occisio semper est peccatum mortale, vtpote contra naturalem legem, & contra charitatem existens. Secundò, quia quælibet pars id quod est, est totius. Quilibet autem homo est pars communitatis: & ita id quod est, est communitatis. Vnde in hoc quòd seipsum interficit, iniuriam communitati facit, vt patet per Philosophum in †{ Lib. 5. ca. vlt. to. 5. } 5. Ethicor. Tertiò, quia vita est quoddam donum diuinitus homini attributum, & eius potestati subiectum, qui occidit & viuere facit. Et ideo qui seipsum vita priuat, in Deum peccat: sicut qui alienum seruum interficit, peccat in dominum, cuius est seruus: & sicut peccat ille, qui vsurpat sibi iudicium de re sibi non commissa. Ad solum enim Deum pertinet iudicium mortis & vitæ, secundùm illud Deuter. 32. "Ego occidam, & ego viuere faciam." AD primum ergo dicendum, quod homicidium est peccatum non solum, quia contrariatur iustitiæ, sed etiam quia contrariatur charitati, quam habere debet aliquis ad seipsum. Et ex hac parte occisio suiipsius est peccatum per comparationem ad seipsum. Per comparationem autem ad communitatem & ad Deum habet rationem peccati etiam per oppositionem ad iustitiam. AD secundum dicendum, quòd ille qui habet publicam potestatem, potest licitè malefactorem occidere per hoc, quòd potest de ipso iudicare. Nullus autem est iudex suiipsius. Vnde non licet habenti publicam potestatem, seipsum occidere propter quodcunque peccatum: licet tamen ei se committere iudicio aliorum. AD tertium dicendum, quòd homo constituitur dominus suiipsius per liberum arbitrium. Et ideo licitè potest homo de seipso disponere quantum ad ea, quę pertinent ad hanc vitam, quæ hominis libero arbitrio regitur, non tamen quantum ad ea quæ non subiacent suo arbitrio. Sed transitus de hac vita ad aliam feliciorem non subiacet libero arbitrio hominis, sed potestati diuinæ. Et ideo non licet homini seipsum interficere, vt ad feliciorem transeat vitam. Similiter etiam nec vt quaslibet miserias pręsentis vitæ euadat, quia vltimum malorum huius vitæ & maximè terribile, est mors, vt patet per Philosophum in 3. Ethic. †{ Li. 3. c. 6. tom. 5. } Et ideo inferre sibi mortem ad alias huius vitæ miserias euadendas, est maius malum assumere ad minoris mali vitationem. Similiter etiam non licet seipsum interficere propter aliquod peccatum commissum. Tum quia in hoc sibi maximè nocet, quod sibi adimit necessarium pœnitentiæ tempus. Tum etiam, quia malefactorem occidere non licet, nisi per iudicium publicæ potestatis. Similiter etiam non licet mulieri seipsam occidere, ne ab alio corrumpatur: quia non debet in se committere crimen maximum, quod est suiipsius occisio, vt vitet minus crimen alienum. Non enim est crimen mulieris per violentiam violatæ, si consensus non adsit: quia non inquinatur corpus nisi de consensu mentis, vt Lucia. dixit. Constat autem minus esse peccatum fornicationem vel adulterium, quàm homicidium, & præcipuè suiipsius, quod est grauissimum, quia sibiipsi nocet cui maximam dilectionem debet. Est etiam periculosissimum: quia non restat tempus, vt per pœnitentiam expietur. Similiter etiam nulli licet seipsum occidere ob timorem, ne consentiat in peccatum: quia non sunt facienda mala, vt veniant bona, vel vt vitentur mala, præsertim minora & minus certa. Incertum enim est, an aliquis in futurum consentiat in peccatum. Potens est enim Deus hominem quacunque tentatione superueniente liberare à peccato. AD quartum dicendum, quod sicut August. dicit †{ Li. 1. cap. 21. â med. tom. 5. } in 1. de Ciuit. Dei, Nec Samson aliter excusatur quòd seipsum cum hostibus ruina domus oppressit, nisi quòd latenter Spiritus sanctus hoc iusserat, qui per illum miracula faciebat. Et eandem rationem assignat de quibusdam sanctis fœminis, quæ tempore persecutionis seipsas occiderunt, quarum memoria in ecclesia celebratur. AD quintum dicendum, quòd ad fortitudinem pertinet, quòd aliquis ab alio mortem pati non refugiat propter bonum virtutis, & vt vitet peccatum. Sed quòd aliquis sibi ipsi inferat mortem vt vitet mala pœnalia, habet quidem quandam speciem fortitudinis: propter quod quidam seipsos interfecerunt, æstimantes se fortiter agere, de quorum numero Razias fuit: non tamen est vera fortitudo, sed magis quædam mollities animi non valentis mala pœnalia sustinere: vt patet per Philosophum in tertio †{ Li. 3. Ethic. ca. 8. tom. 5. } Ethicorum: & per Augustinum in 1. de Ciuit. Dei †{ Li. 1. c. 23 circa med. tom. 5. }. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Illicitum est omnino quod aliquis occidat seipsum. Secunda conclusio ad primum argumentum. Qui occidit seipsum, peccat contra charitatem per comparationem ad se, peccat autem contra iustitiam per comparationem ad rempublicam & Deum. Tertia conclusio in solutione ad secundum. Peccator etiam si habeat publicam autoritatem non potest occidere seipsum propter aliquod crimen, licet tamen ei committere se alteri iudicanti. Quarta conclusio ad tertium. Non est licitum homini occidere seipsum vt transeat ad feliciorem vitam neque vt effugiat quamlibet miseriam præsentis vitæ, etiam peccati. Istæ tres conclusiones vltimæ sunt explicationes primæ conclusionis vniuersalis. COMMENTARIVS. ANte omnia in hoc articulo aduertendum est fuisse olim hæreticos tam amentes, vt dicerent quod qui se occideret libera voluntate est verè martyr. De his meminit August. libr. de hæresibus. Alij etiam aiebant quod qui se occidit pœnitentia ductus commissi criminis, est verè martyr: ac proinde Iudas fuisset protomartyr. De his erroribus plurima dicit Diuus Augustinus libro. 1. de Ciuitate Dei, cap. 17. per multa capita. Contra has etiam hæreses habetur diffinitum in capit. tu dixisti. & in cap. non est. & in cap. placuit. 23. quæstione. 5. imo isti errores repugnant lumini naturali, docet enim Aristoteles libro. 3. Ethicorum, capit. 7. libro. 5. cap. 11. non esse actum fortitudinis sed pusillanimitatis, quod quis seipsum occidat. Idipsum docet Cicero in. 1. Tusculana, & in libro de somno Scipionis: & rationes D. Tho. in hoc articulo sunt morales demonstrationes. DVbitatur nihilominus primò circa primam conclusionem. Et arguitur contra illam primo. Eodem præcepto prohibetur quis occidere alium & seipsum, sed in multis casibus licitum est alium occidere, ergo in aliquo casu licitum erit occidere seipsum. Arguitur secundò. Eodem præcepto tenetur homo non occidere seipsum & conseruare vitam proximi, sed in multis casibus licitum est homini & sancto non conseruare vitam nec defendere illam, sed potius exponere certo periculo mortis, ergo aliquando licitum erit homini se occidere. Probatur consequentia. Quia ille moraliter se occidit qui voluntariè vitam certo periculo mortis exponit. Arguitur tertiò. Quoniam multi viri illustres non solum apud Gentiles sed etiam apud fideles laudantur quod seipsos interfecerint, quorum plurima exempla refert August. libro. 1. de Ciuitate Dei, capit. 21. & Diuus Hieronymus in epistola ad Gerontiam laudat Lucretiam & quasdam alias nobiles fœminas quod seipsas interfecerint propter virtutem castitatis, & super primum cap. Ioannis inquit, In persecutionibus non licet propria perire manu absque eo vbi castitas periclitatur. Et D. Thomas refert in quarto & quinto argumento huiusmodi exempla, & de B. Apolonia legimus, quod seipsam vltro in flammas coniecerit. His tamen non obstantibus, conclusio articuli certissima est. Confirmatur. Quia (vt iam diximus) nunquam est licitum occidere hominem nisi publica autoritate vel in defensione sui ipsius, at vero quando quis seipsum interficit nihil horum interuenit, ergo nunquam licitum erit quod quis semetipsum occidat. Denique vsu ecclesiæ confirmatur quæ sepulturam denegat ijs qui se interficiunt, ergo iudicat semper esse enorme peccatum & finalem impœnitentiam. Tota igitur difficultas est in soluendis argumentis. Ad primum argumentum respondetur negando consequentiam. Et ratio discriminis est, quia materia immediata illius præcepti negatiui est occisio hominis indebita contra rationem, at vero contingit quòd occidere alium non semper sit contra rationem. v. g. occidere malefactorem autoritate publica, occidere vero seipsum semper est contra rationem, & ideo nunquam licet. Ad secundum argumentum vt respondeamus notandum est, quòd actio per quam homo priuatur vita duplex esse potest: altera per quam directè corrumpitur vita. v. g. si quis seipsum præcipitet vel gladio confodiat: altera esse potest actio ex qua physicè loquendo per accidens sequitur mors. v. g. si miles cum fortiter pugnat occidatur: profecto tunc pugna illius non occidit illum quanuis pugnando constituatur in periculo mortis. Similiter medicus qui vult curare infirmum peste infectum, cum magno periculo propriæ vitæ, certè curatio illa non occidit medicum sed per accidens sequitur ad illam mors ipsius medici. Similiter prædicator dum prædicat Euangelium sciens & prudens quod occidendus est ab hæreticis, non se occidit sua prædicatione, quamuis per accidens ad prædicationem suam sequatur mors. Notandum est secundò, quòd cum non possit aliquid esse peccatum nisi sit voluntarium, dupliciter contingit esse aliquid voluntarium, vt docet D. Thom. 1. 2. quæst. 6. art. 3. vno modo dicitur voluntarium directe, non solum vt finis intentus, sed etiam vt medium quod dirigitur ad finem, altero modo dicitur voluntarium indirectè, quando aliquis poterat aliquid operari & tenebatur operari & non operatur, tunc damnum quod sequitur ex non operatione dicitur esse voluntarium homini qui non operatur, indirectè tamen, similiter erit voluntarium indirectè damnum quod sequitur ex aliqua operatione à qua tenebatur homo cessare vel abstinere. Respondetur ergo ad secundum argumentum negando consequentiam, & ad probationem negatur antecedens, nisi intelligatur isto modo: idem videtur esse occidere seipsum, & non conseruare vitam; cum homo reneatur & possit se defendere. Sic enim verum est antecedens, quòd ille homo moraliter occidatur à seipso qui non defendit & conseruat vitam propriam cum possit & debeat, non autem ille se occidit moraliter neque physicè, qui potest defendere vel conseruare vitam propriam quando non tenetur, quia tunc occisio illa neque directè neque indirectè est sibi voluntaria, quin potius sæpe erit actus perfectæ virtutis non defendere vel conseruare propriam vitam, sed exponere illam certo periculo mortis dum homo exercet actionem virtutis alicuius. Et quidem aliquando erit necessarium pati mortem necessitate præcepti. v. g. si expediat ad salutem reipublicæ, aliquando vero erit in consilio propter magnum exemplum & aliorum ædificationem. Quod si quis interroget quænam erit nobis regula ad dignoscendum quando erit licitum vt homo persistat in aliqua operatione morali, non obstante certo mortis periculo, quando vero non erit licitum, quando erit in præcepto, quando in consilio. Respondetur ad hoc quòd boni viri prudentia necessaria est sicut in alijs rebus moralibus, iuxta doctrinam Aristot. lib. 10. Ethic. ca. 5. vbi ait illud esse bonum quod viro bono videtur. Nihilominus possumus aliqua documenta proferre ad rem istam iudicandam. Primum documentum sit. Quotiescunque ex aliqua actione humana, siue illa sit bona ex natura sua siue indifferens, sequitur magnum commodum reipublicæ siue temporale siue spirituale, quale est exemplum insigne virtutis, licitum est homini persistere in tali actione non obstante certo mortis periculo. Secundum documentum est. Quotiescumque ex eo quod homo desistat ex aliqua bona actione aut certè non illicita ex natura sua consequitur notabile incommodum reipublicæ vel honori diuino, tenetur homo persistere in tali actione non obstante periculo mortis. Tertium documentum. Sæpe numero continget quod aliquis teneatur persistere in talibus actionibus supradictis propter pactum quod fecit vel officium quod suscepit, quando alij qui non fecerunt pactum neque habent officium, non tenebuntur persistere. v. g. Episcopus & parochus tenebuntur aliquando non obstante periculo mortis ministrare sacramenta & docere populum quando alij non tenebuntur. Hæc documenta etiam Philosophi naturales cognouerunt & docuerunt. v. g. Arist. 3. Ethic. cap. 9. & lib. 2. Oeconomi cap. 2. inquit, mors illa maximè laudatur quam quis oppetit vt tueatur sua Tullius etiam in. 1. Tuscula. Referens verba Socratis quæ habentur in Phędone Platonis ait, vetat ille dominans in nobis Deus iniussu hinc nos migrare suo cum autem causam iustam Deus ipse dederit procul dubio lætus sapiens ex his tenebris in illam lucem excesserit. Et præterea probantur hæc documenta testimonio Sacræ scripturæ. 1. Machab. 3. melius est nobis mori in bello quàm videre mala gentis nostræ & Sanctorum. Item primæ Ioan. 3. In hoc cognouimus charitatem Dei: quoniam ille animam suam pro nobis posuit & nos debemus pro fratribus nostris ponere, quomodo autem hoc fieri debeat pro fratribus diximus supra quæst. 26. arti. 3. & 4. Denique hæc documenta ratione naturali probantur: quoniam vita animalis in homine ex natura sua ordinatur ad rationalem & spiritualem: ergo vbi necessarium fuerit quod vita animalis finiatur in operatione rationali, lex naturæ postulat vt finiatur potius quam desistat homo ab operatione virtutis necessaria ad finem hominis ipsius. Ad tertium argumentum, respondet D. Augustin. lib. 1. de ciui. Dei vbi supra quod facta illa gentium habuerunt quidem quandam similitudinem cum fortitudine sed non fuerunt facta verę virtutis fortitudinis. Nam & ipse Arist. 3. Ethicor. cap. 2. inquit, timidi esse inferre sibi mortem ob fugiendum quodcunque malum. Ad exempla vero Sanctorum quæ narrantur in Sacris literis & in Ecclesiasticis historijs, respondet Augustinus, quod illi spiritu Dei acti ita sunt operati. Sed profecto ad quædam huiusmodi exempla in particulari videtur posse responderi, quod illi non iniecerunt manus in se ipsos directè, sed dum operarentur actionem virtutis, per accidens interfecti sunt & ipsi, ita excusat Samsonem Victoria in relectione de homicidio, & similiter Eleazarum. 1. Machab. 6. Qui interfecit Elefantem suppositus illi cuius casu interfectus est. Sed aliqui Theologi excusant quidem ratione naturali Eleazarum non autem Sansonem: nisi quia id fecerit spiritu Dei actus. Et ratio illorum est apparens, quia Samson suamet operatione directè interfecit se & Philisthæos, scilicet auferendo columnas templi, at vero Eleazarus non eodem ictu interfectus est quo ipse pugnabat confodiens Elefantem & supra existentes corruere fecit: vnde excusari potest etiam ratione naturali, quia fortiter pugnando passus est mortem, ex quo inferunt quod non potest miles vt hostem præcipitet, se simul cum illo amplexus præcipitare, sed poterit se constituere in periculo, vt ab alio pręcipitetur dum ipse præcipitat hostem, & hæc quidem satis probabiliter dicuntur, sed profecto differentiam inter Sansonem & Eleazarum vix possum inuenire, quia vterq́ue se supposuit ruinæ, alter ipsius domus, alter Elefantis. Igitur quemadmodum si Philisthæi essent supra domum & Samson auferret columnas haberet se similiter sicut Eleazarus: quoniam supra Elefantem erant hostes pugnantes, ita etiam parum retulerit quod Philisthæi essent in inferioribus partibus domus, quapropter mihi videtur quod vterq́ue excusetur quia instinctu Dei ita fecerunt vel vterque etiam ratione naturali. Cæterum Razias de quo legitur. 2. Machab. cap. 14. quod se interfecerit non excusatur hic à D. Tho. sed excusat illum Nicolaus de Lyra super illum locum. Et profecto ipsa Sacra scriptura videtur illum excusare ex his quæ fecit antequam se occideret & ex eo quod dixit dum moreretur: eo vel maximè quod illa quæ ipse fecit postquam se percussit videntur miraculose facta. Vnde probabiliter dici potest quod spiritu Dei actus ita fecerit. ¶ Ad confirmationem. Ex Diuo Hieronymo respondetur, quod fortassis fuit illius opinionis vel retulit illam opinionem, vel respondetur secundo, quod fortassis illa particula, absque, dum dicit absque eo vbi castitas periclitatur, non accipitur exclusiuè, sed potius inclusiuè: sicut Cantic. 4. dicitur absque eo quod intrinsecus latet: vbi non significatur quod quæ intrinsecus latebant non erant pulchra quin potius quod erant maximè pulchra: atque ita particula, absque, non accipitur exclusiuè, sed inclusiuè. Iuxta hunc modum loquendi dicit Apostolus. 2. ad Corinth. 11. capit. præter ea quæ extrinsecus sunt instantia mea quotidiana solicitudo omnium ecclesiarum. Vbi Apostolus narrans suos labores maximos non intendit excludere laborem illum solicitudinis omnium ecclesiarum. Ad alterum testimonium Diui Hieronymi respondetur, quod illa facta non refert Diuus Hieronymus quasi imitanda à fœminis Christianis, sed pro illarum confusione quæ leuiora incommoda nolunt pati vt castè viuant. DVbitatur secundo. Vtrum qui se ipsum occidit peccet contra iustitiam vel per comparationem ad se, vel per comparationem ad rempublicam vel ad ipsum Deum. Primo arguitur & probatur, quòd non peccet contra iustitiam per comparationem ad rempublicam. Qui prodigit bona sua & famam suam non peccat contra iustitiam per comparationem ad rempublicam, ergo neque qui se ipsum occidit. Antecedens ab omnibus conceditur, probatur consequentia quoniam bona temporalia & bona fama ciuium etiam pertinent ad commune bonum & decorem reipublicæ sicut & ipsa vita ciuium, ergo pari ratione non erit contra iustitiam occidere se ipsum vel certè vtrunq́ue erit contra iustitiam. Confirmatur quod sit eadem ratio vtriusque, quia respublica non solum est custos vitę ciuium, sed etiam bonorum temporalium & honoris & famæ ciuium. Ergo si qui ista prodigit non peccat contra iustitiam per comparationem ad rempublicam non peccabit contra iustitiam qui se ipsum occidit. Secundò arguitur. Inter hominem & Deum non est propriè iustitia commutatiua, ergo homo non potest peccare contra iustitiam per comparationem ad Deum. Tertio arguitur. Mulier quæ voluntariè permittit se per fornicationem corrumpi peccat contra iustitiam ipsamet, ergo etiam homo qui se interficit vel ab alio petit vt se occidat peccabit contra iustitiam per comparationem ad se ipsum, ergo falsa est prima pars secundæ conclusionis, in qua dicitur quod peccat tantum contra charitatem. IN decisione huius difficultatis variè loquuntur Theologi. Quidam aiunt quod qui se occidit patitur violentiam quandam maximè dum petit ab alio vt ipsum occidat atque ita talis percussor peccat contra iustitiam per comparationem ad percussum: & idem sentiunt de stupratore qui virginem etiam volentem & inuitantem corrumpit. Fingunt enim quandam voluntatem naturæ in occiso & in virgine corrupta contra quam facit qui percutit volentem percuti & qui corrumpit virginem volentem corrumpi, neque enim virgo potest renuntiare voluntati naturę ac proinde tam stuprator quam ipsa peccant contra iustitiam. Sed tamen de his non est in pręsenti loco prolixius disputandum. PRO decisione igitur nostræ difficultatis sit prima conclusio. Quia occidit se ipsum nullo modo peccat contra iustitiam per comperationem ad se. Ratio est tum quia omnis iniustitia sicut iustitia debet esse ad alterum. Tum etiam quia nemo patitur iniustum volens. Quæ documenta receptissima sunt in schola Philosophorum ex doctrina Arist. ¶ Quod si quis obijciat quod martyr patitur iniustum volens, vult enim mori libenter pro confessione fidei. Respondetur quod quamuis martyr voluntariè patiatur per comparationem ad ipsum Deum & ecclesiam: non tamen per comparationem ad tyrannum. Non enim petit ab illo vt se occidat: imo vero nollet mori cum peccato occidentis illum quamuis præsupposita malitia illius gaudet de bono patientiæ. At vero ad hoc quod aliquis dicatur pati iniustum: sufficit quòd in illo sit inuoluntarium mixtum cum voluntario. v. g. quando aliquis dat latroni pecunias quoniam latro minatur mortem nisi dederit: ille quidem dat voluntariè simpliciter pecunias, sed inuoluntariè secundum quid, & hoc sufficit vt patiatur iniustum dans pecunias latroni. Secunda conclusio. Qui se ipsum occidit peccat contra iustitiam per comparationem ad rempublicam: hæc est expressa D. Tho. sententia. Sed aliqui Thomistæ interpretantur hanc conclusionem de iustitia legali: negant enim quod ille homo peccet contra iustitiam commutatiuam per comparationem ad rempublicam, sed contra iustitiam legalem. Sed aduersus istam intelligentiam facit quod homicidium ex genere suo est peccatum iniustitiæ contra iustitiam commutatiuam, sed qui se occidit est vere homicida, ergo peccat contra iustitiam commutatiuam, sicut qui furatur semper peccat contra iustitiam commutatiuam. Deinde, si tantum peccaret contra iustitiam legalem qui se occidit eo quod omnis homo debet se conseruare & ordinare ad bonum reipublicæ sequeretur quod non semper occidere se ipsum esset peccatum mortale iniustitiæ per comparationem ad rempublicam. Probo, sequelam, quia quamuis vita hominis cuiuslibet sit valde pretiosa respectu sui & per comparationem ad ipsum Deum colendum & inquirendum tanquam finem vltimum, tamen per comparationem ad bonum ipsius reipublicæ multi homines sunt nullius aut parui momenti, imo aliqui sunt perniciosi reipublicæ, ergo ex hac parte erit peccatum iniustitiæ veniale saltem. Quapropter ego certissimè arbitror cum D. Thoma quod iniustitia quam committit se occidens per comparationem ad rempublicam, non est tantum contra iustitiam legalem, sed etiam contra commutatiuam: & ratio est, quia ipsa respublica habetius sibi concessum ab autore naturæ tanquam speciali domino ipsius vitæ ad custodiendam vitam hominis etiam ab ipsismet volentibus se occidere, ergo homo qui se occidit facit contra istud ius quod habet respublica erga illum non minus quam si alium occidat. Et confirmatur hæc doctrina: quoniam prætor ciuitatis qui habet publicam autoritatem, tenetur ex officio defendere vitam hominis non solum ab alio aggressore, sed etiam ab ipsomet volente se occidere, ita vt si non defenderit peccet contra iustitiam commutatiuam, ergo qui se ipsum occidit facit contra hoc speciale ius quod habet respublica ad custodiendam vitam hominis: neque valet obijcere quod homicida siue sui siue alterius non tenetur restituere reipublicæ, ergo non peccat contra iustitia commutatiuam per comparationem ad rempublicam. Ad hoc enim respondetur, quod ratio quare ille deobligatur à restitutione non est quia non faciat iniuriam reipublicę, sed quia excusatur ex eo quod est irreparabalis vita hominis vt redeat ad custodiam reipublicæ. Tertia conclusio. Qui se ipsum occidit peccat peccatum iniustitiæ per comparationem ad Deum, vt iniustitia opponitur virtuti iustitiæ commutatiuæ. Hæc etiam sententia probatur esse D. Tho. cum enim dicat quod peccat contra iustitiam certum est ex ipsa ratione, quod non loquitur de iustitia legali: ait enim qui se ipsum vita priuat in Deum peccat: sicut qui alienum seruum interficit peccat in dominum cuius est seruus & sicut peccat ille qui vsurpat sibi iudicium de re sibi non commissa. At vero huiusmodi peccata constat esse contra iustitiam commutatiuam, scilicet occidere seruum alienum, ergo qui se ipsum occidit peccat etiam contra istam virtutem. Ex quo etiam potest sumi noua ratio ad confirmandam præcedentem conclusionem: quoniam qui se occidit vsurpat iudicium reipublicæ ad quam pertinet ex officio, iudicare an homo sit occidendus vel non: quare qui se ipsum proprio iudicio interficit vsurpat officium reipublicæ. Ad argumentum in oppositum respondetur & ad primum nego consequentiam. Et ratio differentiæ est quia homo est verè dominus bonorum temporalium famæ, &c. Non autem est dominus vitæ, sed tantum est custos sub custodia ipsius reipublicæ: & idcirco non est eadem ratio. Et quanuis respublica sit etiam custos bonorum temporalium famæ & honoris ciuium: hæc tamen custodia solum extenditur ad hoc quod teneatur singulos ciues tueri ne quis illis iniurius sit in auferendis huiusmodi bonis: at vero titulo custodiæ non habet respublica ius ad impediendum verum dominum ne prodigat illa bona: verum est tamen quod alio titulo potest respublica impedire aliquando hominem ne prodigat illa bona, videlicet quando illa sunt necessaria ad bonam gubernationem reipublicæ & huiusmodi sunt multæ leges quæ impediunt translationem dominiorum, & tunc homo agens contra huiusmodi leges peccabit contra iustitiam legalem per comparationem ad rempublicam. Ad secundum argumentum negatur consequentia. Et ratio est: quia potest contingere vt aliquod vitium speciale sit contra aliquam specialem virtutem quantum est ex natura vitij, & tamen quod illa virtus non possit propriè & formaliter inueniri in eo in quo est vitium, sed tamen sufficit quod possit inueniri aliquid altius illa virtute. v. g. potest contingere quod aliquis homo peccet speciale peccatum odij sui ipsius & tamen in ipso non potest inueniri specialis virtus dilectionis per comparationem ad se (loquimur enim naturaliter) sed est in homine aliquid altius virtute erga se ipsum, scilicet naturalis amor sui ipsius. Est aliud exemplum, si quis occidat patrem suum, verè peccat etiam contra iustitiam commutatiuam, & tenetur restituere damna quæ sequuntur ex illa occisione, etsi posset resuscitare patrem teneretur ex iustitia commutatiua restituere illi vitam: & tamen inter filium & patrem per se loquendo non est iustitia commutatiua, sed aliquid altius ista virtute, ad hunc igitur modum dico quod quia Deus reseruauit sibi speciale dominium vitæ hominis: omnis qui se occidit peccat peccatum iniustitiæ commutatiuę vsurpans alienum, quod quidem vitium ex natura sua contrarium est virtuti commutatiuæ iustitiæ: quamius propter Dei excellentiam non inueniatur propriè & formaliter iustitia commutatiua inter hominem & ipsum Deum, sed est aliquid altius quàm virtus iustitiæ commutatiuæ. Hac etiam ratione ponitur in homine secundum sententiam D. Tho. pœnitentia specialis virtus iustitiæ quæ reducitur ad commutatiuam, quatenus per illam homo nititur satisfacere Deo recompensando offensam factam. Ad tertium argumentum respondetur, nego antecedens. Neque enim opus est ad specifice distinguendum vitium stupri ab alijs speciebus vitiorum contra castitatem, quod stuprum habeat specialem rationem iniustitiæ, vt aliqui subtiliter arbitrantur, aliâs enim profecto etiam ipsa virgo volens, peccaret contra iustitiam per comparationem ad se ipsam: sicut peccat peccatum stupri per comparationem ad se: & rursus ipse stuprator non magis potest peccare contra iustitiam per comparationem ad virginem volentem: quam si abscinderet manum illius volentis abscindi, sed constat ex dictis à D. Tho. & à nobis quod non peccat contra iustitiam, etiam qui occidit alterum volentem occidi per comparationem ad ipsum, ergo multo minus peccabit contra iustitiam per comparationem ad virginem vltro volentem corrumpi, sed sufficit specialis ratio dehonestatis ad constituendam speciem vitij contra castitatem: quemadmodum distinguitur vitium bestialitatis specie ab alijs vitijs contra castitatem, & tamen in illo vitio non inuenitur specialis ratio iniustitiæ, magis quam in mollitie quando quis habet pollutionem voluntariam quæ est species quædam vitij contra castitatem. Ad hunc igitur modum dicimus, quod stuprum habet specialem deformitatem contra castitatem, videlicet quia ipsa natura ordinauit integritatem illam ad placendum viro in vinculo matrimonij, ita vt non aliter esset licitum rumpere signaculum virginitatis nisi per matrimonium. Fateor tamen quod magis me conuincit autoritas & communis opinio Theologorum ad asserendum quod stuprum virginis voluntariæ corruptæ sit necessario confitendum quantum ad illam circunstantiam quod mulier erat virgo: quam omnes rationes quæ adducuntur à Theologis ad probandum quod illa circunstantia mortaliter aggrauet supra peccatum fornicationis.