¶ QVÆritur, vtrum anulletur sacramentũ per hoc ꝙ confertur ab excōicato? Respondet̃ & sit prima propositio. Si sacerdos excẽicatꝰ quacũ excōicatione, etiam ꝓpter notoriam clerici percussionem, tentet conferre quòdcũ sacramentũ, excepto sacramento poenitentiæ, verum sacramentũ confert, quāuis peccet. Nec de hoc est debiũ, siue faciat scientèr, siue ignoranter, & tā vbi toleratur quā vbi non toleratur. Secunda loquendo de sacramento poenitẽtiæ, si sacerdos sit excōmunicatus non nominatim, aut propter notoriam clerici percussionẽ & tentet absoluere verũ sacramentũ confert. Ita determinatur in extrauaganti concilij Cōstāt. antè quod nullus excōicatus poterat conferre sacramentũ poenitentiæ. Et hæc secunda ꝓpositio intelligenda est vt prima, videlicet tā vbi talis sacerdos toleratur ab ecclesia, quā vbi nō toleratur, et tā vbi crimẽ propter quod est excōicatus est secretũ, quā vbi est publicũ. Tertia si sacerdos sit excōicatus nomĩatim, aut ꝓpter notoriā clerici ꝑcussionẽ, & cũ hoc tolerat̃ ab ecclesia, verũ sacramẽtũ poenitentiæ confert, si de facto cōferat illud. Patet, quia licet in iure nihil sit de hoc cautũ, tamen non est credendũ, ꝙ ecclesia toleraret eũ in publica administratione sacramentorũ: & cũ hoc vellet ꝙ facta per ipsum essent irrita, ꝓfecto esset intolerabilis error. Quarta si sacerdos sit excōicatus nominatim, aut propter notoriā clerici percussionem, & cũ non toleretur ab ecclesia, si tentet absoluere, nullũ omnino confert sacramẽtum. Patet, quia ista seruabatur ante conciliũ Cōstan. Et ibi relinquitur ita seruandũ perpetuis tẽporibus quo ad ista duo gñra excōicatorũ, ergo. Item quia talis nullā omnino habet iurisdictionem, ergo.