¶ QVÆRITVR, an requiratur quód minister seu baptizans exprimat propriam personam, dicens, ego? Respondeo quòd sufficit dicere virtualiter, vt si dicat, baptizo te, &c. Sed vtrum sit necessarium quòd exprimatur saltem virtualitèr? Respondeo, quòd non, & ita tenent omnes. Nam Græci baptizant sub hac forma baptizetur seruus Christi, in nomine patris, &c. Et est verus baptismus, vt tenet. S. Tho. 3. p. q. 66. arti. 5. 1. &. 2. Et ita tenendum est sine dubio. Quamvis in. c. 1. si quis, de baptis. videatur dici contrarium, sed intelligitur de illis, qui tantummodo dicunt in nomine patris, & filij & spiritus sancti: non dicendo baptizo, vel baptizetur. Si quis autem diceret (causa grauitatis) nos te baptizamus in nomine &c. non esset baptismus, secundum sanct. Tho. 3. p. q. 66. ar. 5. 4. quia variatur sensus formae. Nos enim, significat ego & tu. Si autem episcopus, vel alia magnifica persona baptizet sub illa forma, est verus baptismus, quia iam ex circunstantijs & acommodatione patet tantundem signi{ Baptizare unum, an possint duo simul. }ficari, sicut ego te baptizo. Duo autem si sic baptizant, & vnus aquam mittat alter vero dicat: ego te baptizo &c. nihil faciunt, quia est falsa forma illius qui dicit ego te baptizo. Siverò simul & semel ambo baptizant (quia contendunt de praebenda) ita quòd quilibet totum faciat, est verus baptismus, nec de hoc dubito, nisi quilibet dicat, nos te baptizamus. Tunc enim secùndum sanct. Tho. 3. p. q. 66. ar. 5. &. q. 67. art. 7. non est baptifmus, quod ego reputo securiùs, licet oppositum dicat Caieta. 3. par. q. 67. arti. 7. & Palu. 4. dist. 3. q. 2. & Durand. 4. di. 3. q. 3.